Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1895
Index
— 19 — „orationis opportunum ; quod penitus peculiari vacuum oratione si vacat, culpabiliter praete„ritur." r'')Si quo casu autem rneditationem matutinam omittere cogirnur, eam tardius apto tempore supplere studeamus, siraili modo facientes, sicut cum refectione corporali facere solernus, quam, si ob aliquam causam, bora prandii surnere non possumus, tardius supplere minimé omittimns. Et prout a eorporis refectione nos negotiorum copiá detineri nequaquam sinimus; immo laborum multitudo et gravitás nos majoribus viribus indigere, adeoque has copiosiore et fortiore cibo reficiendas esse monet: ita etiam pastoralium laborum et curarum numerositas nobis novo incitamento esse debet, ut ad orationis remedium recurramus. Exemplum secuti divini Salvatoris nostri, qui testantibus ss. evangeliis inter ipsos imminentis mortis agones protractá oratione semet, ut homo. confortare studebat: „Faetusin agónia prolixius orabat." r' 8) Sirnili animi constantia omnes alios inanes praetextus respuere conemur, quibus antiquus generis nostri liostis. diabolus, nos a tani salutari et Deo placente exercitio, omni versutiá adhibita, retrahere, vei saltem in eodem remissos et tepidos reddere conatur. „Vehementer" — alt S. Xilus r' 9) — „invidet homini oranti daemon, et omni arte „atque maehina utitur. ut illius propositum laedat. Non eessat. ut ejus optimum cursum, et „ad Deum perfectioneni impedire possit." Atque eodem S. Patre testante: c, )) ..Universum „belliim, quod inter nos et daemones conflatur, non est de alia re quam de oratione; est „enim illi oratio valde adversa et odiosa. nobis vero salutaris et valde benigna." Dum vero Yos VV. FF. et FF. DD. ad amorem orationis excit'are satago. facere non possum quin ad calceni epistolae vos paterne in Ohristo monearn. ut preces etiam canonicas quas ex saluberrimo ecclesiae praecepto quotidie absolvere obiigamini, officium inquam divinum, non meris labiis, sed interna mentis pietate persolvere studeatis. Nullus certe inter Yos invenitur, qui officium divinum culpabiliter omitteret. Omnes certe horas canonicas quotidie recitatis. Utinam „digne, attente ac devote" hoc semper fieret! Utinam nullus inter nos inveniretur, in quern horrenda haec Spiritus Sancti verba cadere possent: „Oratio ejus erit exsecrabilis." C l) Ne tam gravi reprehensioni obnoxii fiamus, sanctitatem et excellentiam precum canonicarum saepius mente revolvere atque ss. patruin et conciliorum etf'ata in hoc negotio prolata identidem in memóriám revocare debemus. „Magna abusio est", inquit S. Bernardus, „liabere os in clioro, et cor in foro, ideo „attente et distincte dicant horas canonicas. deposita omni sollicitudine saeculari, nullaque „colloquia intermisceant." 1 1-j „Priusquam vero incipiant Officium, praevenire studeant si „possunt, ut cor ad aliquam devotionem sit adaptaturn quando officium inchoatur. Ideo „enim tani desides et tepidi sumus in divino officio, quia ante non suinus in aliqua devo„tione excitati, et ita, sicut intravimus frigidi, eximuscordedissoluti." ait S. Bonaventura. ,:: í) Et synodus Oarnotensis praecipit: „Officium divinum non transcurrendo vei syncopando, „aut extranea, vana, profana et inhonesta intermiscendo, sed distinctis verbis et cum puri„tate conscientiae. et quantum eis Dominus dederit, stúdiósé dicant et peragant pariter et ..devote, et hoc tam privátim, quam in ecclesiis." (i 4) ltem: „Attendant (Olerici) diligenter „ut reverenter, verbis distinctis officium persolvant Omnium enim, quae-ibi di„cuntur. inquit S. Bernardus, usque ad unam litteram se pro certo noverint debitores.-' u 5) 5 7) P. I. Disc. ad novit. c. Iá. — 5 8) Lue. 22, 4:1 — 5 9) De orat. c. 45. — 6 0) I)e urat. e. 47. _ «i) p. r 0v. 28, 9. — ti 2) Oone. Senon. ann. 1528. — 6 3j Instit. novit. p. I. c. 4. - MJ Syn. Carnot. ann. 1520. — u 5) S. Bonaventura, Speeul. discipl. part. I. c. 1Ü.