Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1895

Index

20 — POITO Synodus Lingonensis: G 6) „Sit sacerdos devotus in liis, quae spectant ad Dominum ,,et eum omni reverentia et humilitate tani gestii corporis, quam in verbo et opere faciat et „dicat divinum Ofíicium et Horas et taliter se habeat in praedictis, quod sua devotione ,,et humilitate caeteros provocet ad devotionem et reverentiam Officii divini." Ooncilium itera apud Salmnrum : G T) „Dicantur, inquit, horae canonicae eum omni devotione solemniter et „devote, nec una pars chori versiculum incipiat, quam ex altéra praecedentes psalmi versi­„culi finiantur." Item Ooncilium Senonense ,1 8) „Laudes divinae per singulos non cursim ac „festinanter, sed tractim cum pausa decenti, praesertim in medio cujuslibet versiculi psal­„morum reverenter ab omnibus persolvantur." Tandem synodus Turonensis his ver­bis sacerdotes monet: G 9) „Attenta quoque mente seipsos ac verba studeant componere, „quam maxi ma in hoc loco tieri potest modestia Meminerintque se tremendae Dei „majestati adstare, qui non modo exteriores corporis gestus videt, sed scrutatur cordium „infima atque secreta: ne de illis dicatur, qnod Deus per prophetam ait: Populus hic labiis „vie honorat, cor antem eorum longe est a me." His gravibus monitis ipsiusque conscientiae voce exeitati quam exactissime sancto huic muneri nostro satisfacere studeamus. Atque ut preces nostrae facilius in coelum ascendant, indeque Dei miserationem in nos descendere fa­ciant, easdem duabus aliis. eleemosynarum nempe largitione et carnis mortificatione instru­ore satagamus. Faciamus hoc praesertim sacro quadragesimalis jejunii teinpore, quo am­|)liorem orationis 'nostrae fructum sperare posse nos ipsa ecclesia certiores reddit, dum haec 8. Pauli Apostoli verba publice legi praecipit: „Tempore accepto exaudivi te, et in die salu­..tis adjuvi te. Eoce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis." 7 0) Quo fidelius ac­cepto liocce tempore orationi vacaverimus, eo majores et celeriores in christiana et sacer­dotali perfectione progressus faciemus, juxta illud S. Augustíni monitum: „Vere novit recte ..vivere, qui recte novit orare." 7 1) Quae vero quoad tempus (piadragesiinale praeteritis annis commendaveram, ea liac vice repeto: rem scilicet aediflcationi fidelium summe proflcuam facturos esse illos aniiua­rum curatores, qui feriis sextis ad vesperam, praesertim ubi peculiares sacri sermones (pia­dragesimales non habentur, devotionem de passione Domini cum Litaniis concernentibus asservabunt; praescripto porro archidioecesano Curiones tunc esse responsuros, dum una vice, tempore et loco opportunis, a Decano detigendis, per districtus congregabuntur, ut communibus pietatis et poenitentiae operibus, sacra exhortatione et pia lectione refecti sacra exomologesi expientur, et ad epulas Agni coelestis simul et publice pro populi etiam aedifi­catione accedant. Budapestini, Dominica Sexagesimae, anno salutis millesimo octingentesimo nonage­simo quinto. Georgius Archi-Episcopus. 6 6) Synod. Ling. ann. 1404. — Ann. 1253. — 6 S) Ann. 1532. — 6") Ami. 1583. — 7 0) II. Cor. 6, 2. Lect. I. Noct. I. Dom. I. Quadr. — 7 I) Horn. 4. ex 50.

Next

/
Oldalképek
Tartalom