Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1894

Index

__ 4 — magis hoc de sacerdote valebit, qui non tantum praeceptis, sed certo respectu etiam consi­liis evangelicis obstringitur. Hinc est, quod Episcopus presbyterum ordinans, eum nomine ecclesiae his verbis ad mortifioationem sui hortetur: „Servate in moribus vestris castae et sanctae vitae integritatem. Agnoscite quod agitis: imitamini quod tractatis; quatenus mor­tis Dominicae mysterium celebrantes, mortificare membra vestra a vitiis et con­cupiscentiis vestris procuretis" 3 0). Accedit ad liaec, quod sacerdos multo pluribus salutis periculis, quam alii homines, obnoxius sit, inter qnae maximum est tepor. Certe quotidiana rerum sacrarum traotatio, nisi internus spiritus fervor identidem renovetur, facile ad earum non dico contemptum,sed ad internae reverentiae erga illas debitae imminutionem, sicque pau­latim ad mere mechanicam earundem })ersolutionem ae per hoc ad animi teporem ducit. Hic vero quam periculosus sit animae status, luculenter apparet ex his Christi Domini ad angelum, sen episcopum, Laodicenae ecclesiae directis verbis: „Scio opera tua, quia neque frigidus es, neque calidus: utinam frigidus esses aut calidus: sed quia tepidus es, et nec frigidus nec calidus, incipiam te evomere ex ore meo, quia dicis: quod dives sum, et locupletatus, et nullius egeo: et nescis quia tu es miser, et miserabilis et pauper et coe­cus et nudus." 3 1) Contra quem periculosissimum animae morbum iterum poenitentia est efficacissimum remedium, prout ex subsequis Christi Domini verbis apparet: „Snadeo tibi emere a me aurum ignitum probatum, ut locuples fias et vestimentis albis induaris, et non appareat confusio nuditatis tuae, et collyrio injnnge ocnlos tuos ut videas. Ego quos amo arguo et castigo. Aemulare ergo et poenitentiam age." 3 2) Hanc de poenitentiae exercendae absoluta tani medii quam praecepti necessitate con­siderationem rnentibus nostris altissime flgamus, eamque vita et opere in effectum deducere conemur. Peccatores sumus, et ideo divinae justitiae per poenitentiam satisfacere debe­mus; christiani sumus, ergo Christum poenitentem imitari tenemur; sacerdotes sumus pro hominibus constituti in iis quae sunt ad Deum ut offeramus dona et sacrificia pro peccatis non soluin pro nobismet ipsis, sed et pro populo; 3 3) unde et pro populi delictis Deum poenitentiae operibus placare et sic quantum in nobis est, publicam vindictam divinam aver­tere obiigamur, monente propheta: „Inter vestibulum et altare plorabunt sacerdotes mini­st ri Domini, et dicent: I 'arce Domine, parce populo tuo et ne des haereditatem tuam in opprobrium, ut dominentur eis nationes." 3 4) Oportet igitur, ut ad exemplum Davidis defi­ciat in dolore vita nostra et anni nostri in gemitibus. 3 5) Praeter hanc gravissimam poe­tentiae necessitatem multa eaque validissima argumenta ejusdem etiam summám uti­1 i t a t e in conimendant. Dogmatice namque constat: remissá culpá poenáque aeterná pro eadern debitá, non semper simul totam poenam a Deo remitti, sed pleruinque remanere adhuc poenas temporales aut in liac vita aut in purgatorio luendas, pro liisque satisfleri per merita Chri­sti tum poenis ab eo inflictis et patienter toleratis, tum a sacerdote injunctis, vei sponte susceptis, ut jejuniis, orationibus, eleemosynis vei aliis etiam piis operibus. 3l i) Quum vero opera satisfactoria ol) mutatam ecclesiae disciplinam hodie in sacro poenitentiae tribunali plerumque exigua injungi soleant, suapte sequitur eisdem poenitentias spontaneas adjungi debere, ne debitum in purgatorio solvendum nimis accrescat, ubi unius horae poena 3 0) Pontif. Rom. in ordin. presbyt. — S 1) Apoc. 3, 15—17. — ss r) Ib. 18, 10. — 3 S) Hebr. 5, 1—8. — 3 4) Joel, 2, 17. — 3 5) Psal. 30, 11. — 3 C) Cone. Trid. sess. XIY. de poenit. ean, 12. ot 13.

Next

/
Oldalképek
Tartalom