Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1894

Index

— 5 — durior est. quam hic longissiraa et severissima poenitentia, et ubi juxta gravium doctorum sententiam animae detentae eadem fenne tormenta — si aeternitatem et desperationem deinas — sustinent, quibus damnati inferno obnoxii sunt. Quam libenter igi­tur et quam grato erga Deum animo remedium poenitentiae arripere debemus, ut poenas purgatorii evitare vei saltem imminuere possimus, monente S. Augustino: „Te ergo liabeat Deus punitorem, ut tu Deum invenias defensorem." 3 7) Porro poenitentiam nobis suadet infinita Dei misericordia, qua nos ad poeni­tentiam allicit, eáque factá nobis peecata eorumque poenam dimittit. Plenae sunt sane sacrae scripturae paginae testiraoniis, quibus de liae veritate certiores reddimur. Sic: „Quare moriemini domus Tsraél? Quia nolo mortem morientis, dicit Dominus Deus, rever­timini et vivite." 3 8) Et in alio loeo: „Convertimini et agite poenitentiam ab omnibus iniqui­tatibus vestris, et non erit vobis in ruinam iniquitas." 3 9) Et iterum: „Si autem impius egerit poenitentiam ab omnibus peccatis suis, quae operatus est, et custodierit omnia prae­oeptamea et fecerit judicium et justitiam: vita vivet et non morietur." 4 0) Porro: „Si poe­nitentiam egerit genus illa a malo suo, quod locutus sum adversus eain: agam et ego poenitentiam super malo, quod cogitavi. ut facerem ei." 4 1) „Misereris omnium, quia omnia potes, et dissimulas peccata hominum propter poenitentiam." 4i !) Et testante ipsa aeterna veritate : „Gaudium erit in coelo super uno peccatore poenitentiam agente, quam super nonaginta novem justis, qui non indigent poenitentia." 4 3) Ah ! quam magna et admirabilis est Dei misericordia erga peccatores poenitentiam agentes ! Quantopere illa nos ad dignos poenitentiae fructus faciendos allicere, imo impellere deberet! Ad poenitentiam frequentandain nos vehementer excitant etiam alii ejusdem — praeter culpae et poenae reinissionem — salubres fructus. Inter quos primumlocum occupat ódium peccati non lethalis tantum, sed et venialis. Deus implacabili odio fertur in omne peccatum. „Odio sunt Deo impius et impietas ejus." 4 4) Quo diligentius igitur aliquis frequentavérit poenitentiam. quae et ipsa ,.Dei offensionem cum peccati odio et pio animi dolore detestetur," 4 5) tanto magis in hoc peccati odio firmabitur et proficiet, ut tandem vere cum psalmista dicere possit: „Iniquitatem odio habui et abominatussum." 4 6) Sedet abomni voluntario veniali peccato abhorrebit, memor verborum Dominicorum: „Qui íidelis est inmi­nimo.et in majori íidelis est: et qui in inodico iniquus est, et in majori iniquus est.." 4 7) Memor etiam moniti cujusdam pii scriptoris: „Quod veniale est plebi, criminale est sacerdoti." 4 8) Et instarvitae regulae sibi statuet haec S. Gregorii Nazianzeni verba: „Nobis liaec una virtutis lex est, ne levissimis quidem vitiis atque ab omnibus neglectis, succumbere." 4 9) Alius salutaris fructus poenitentiae est amor crucis. Ohristus Dominus in mun­durn veniens, ut salvaret mundum, crucis trabe se onerat. eam tenerrimo affectu amplecti­tur, usque ad calvariae montem portat et in ea. velut altari semet Patri coelesti pro nostris peccatis tamquam hostiam placationis sacrificat. Quo majores igitur in spiritu poenitentiae progressus fecerirnus, eo teneriori amore erga sanctam crucem afflciemur. cui nostra pec­cata tantum pondus addiderunt, ut omnipotens Dominus tribus vicibus eidem succubuerit. ") Serm. 8. ex addit. — 3 8) Ezech. 18. 31. — 3 ) Ib. v. 30. — 4 0) Ib. v 21. — 4') Jer. 18, 8. — ") Sap. 11, 24. — ") Lnc. 15, 7. — «) Sap. 14. 0. — «) Cone. Trid. sess. XIV. cap. 1. — ") Psal. 118, 163. — i T) Lue. 16, 10. — 4 8l Petr. Bles. Serm. in vers. 1. Psalm. 2. — «) Orat. 3.

Next

/
Oldalképek
Tartalom