Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1894
Index
— 47 — Ad haec, genti Polonae universe dicta, oerta quaedam subiicere libet. quae singulatim, pro locorum in quibus versamini conditione, usui fore censemns ; atque adeo ex iiis ipsis quae dedimus monitis qaedam libet eo altius in animis vestris deflgere. — Vos prirnum, ut plures numero, qui Russico imperio paretis, iure est quod catholicae professionis nomine collaudemus, hortatione muniamus. Oaput est hortationis Nostrae, ut istum constantiae animum in sancta fide colenda retineatis aeriter et foveatis. in qua id bonum habetis, quod principium et fons est, ut diximus, maximorum bonorum. Hoc utique christianus animus ceteris rebus omnibus longe anteponat oportet; hoc ipsum, ut sunt divina iussa et splendida sanctorum hominum facta. nec ullis fractus difíicultatibus deserat, et summis viribus laboribusque custodiat; eiusdemque virtute fultus, solatium et opem, quoscumque humanae res eventus adducant, aeque certissime ac patienter a Deo memori expectet. — Ad Nos quod attiuet, rerum vestrarum quae sit conditio, equidem, pro munere Nostro, habemus compertum ; valdeque ista delectat flducia quam in Nobis, filiorum instar, plurimam collocatis. Sic igitur, admonemus, fallaciis omnino reiectis quae contra benevolentiam et sollicitudinem in vos Nostram nequiter serantur, hoc sit vobis penitus persuasum, nihil Nos minus quam Pontifices decessores, sicut pro ceteris popularibus vestris, ita pro vobis suscepisse et intendisse curas : qui etiam, vestram ut sustineamus fiduciam, omnia parati sumus et laboriose conniti et persequi coníidenter. Iuvat memória repetere, inde Nos a Pontificatus exordiis, de re catholica istic relevanda cogitantes, opportune apud Imperiale Cousilium officia interposuisse, ut ea contenderemus quae simul dignitas huius Apostolicae Sedis, simul rationum vestrarum patrocinium viderentur deposcere. Quibus ex officiis consecutum est, ut anno MDOCOLXXXII certa cum illo pactionum capita sint constituta: haec inter, Episcopis liberam fore copiam moderandi ad canonicas leges seminaria clericorum: tum Academiam ecclesiasticam Petropolitanam, quae Polonis quoque patet alumnis, iurisdictioni plene tradendam Archiepiscopi Mohyloviensis, atque in melius adducendam. ad ampliorem cleri et religionis catholicae utilitatem: accepta praeterea fide, quamprimum abrogatum aut mitigaturn iri singulares eas leges, (|uas clerus vester severiores sibi conquerebatur. Illo ex tempore nunquam Nos, vei capta vei quaesita occasione, pacta conventa expostulare desiimus. Quin immo easdern expostulationes ad ipsum deferri piacúit potentissimum Imperatorem, cuius et exploratum in Nos amicitiae animum et studium iustitiae excelsum obtestati enixe sumus in causa vestra : neque intermittemus rogationes ad Ipsum per tempus adhibere, eas potissime commendantes Deo, quippe cor regis in manu Domini. ') — Vos autem, Venerabiles Fratres, pergite dignitatem sacrosanctaque iura religionis catholicae Nobiscum tueri: quae tunc vere proposito potest constare suo et beneficia afferre quae debet, quum iustae securitatis libertatisque compos, idoneis praesidiis instruitur ad actionem, quantum oporteat, explicandam. Quoniam vero ipsi perspicitis qualern dederimus demus operáin tranquillitati publiei ordinis conciliandae in gentibus continendaeque, iidem agere ne cessetis, ut sublimiorum potestatum observantia et publicae obtemperatio disciplinae in clero pariterque in ceteris firme consistat: atque ita, omni prorsus offensionis vei reprehensionis causa submota, omnique specie insimulationis in reverentiam conversa, eatholico nomini sua laus maneat et accrescat. — Item ]) Prov. XXI, 1,