Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1894
Index
— 48 — sit vestrum in id incumbere, ut quidquarn ne desit de summa fidelium salute. neque in adrninistrandis curiis, neque in pabulo divini verbi impertiendo, neque in alendo religionis spiritu; ut pueri etadolescentes, maximé in scholis, sacra catechesi diligenter imbuantur, idque, quanto magis fieri possit, operá sacerdotum, quibus sit a vobis id legitimé demandatum ; ut cultui divino et decor sacrarum aedium et festus sollemnitatum honor pláne congruant, unde fides haurit bona incrementa. Reetissime porro feoeritis, praecavendo discrimina, si qua forte hisce in rebus instare videantur: ob eamque causam ne dubitetis ratas i]>sas cum hac Apostolica Sede conventiones graviter quidem prudenterque appellare. Talia nimirum et discrimina abesse et convenientia bona contingere, nonPolonis tantumrnodo, sed cunctis qui sincera publicae rei caritate ducantur, gratum esse et optabile debet. Ecclesia enim catholica, quod principio docuimus quotidieque eminet, sic nata institutaque est, ut civitatibus et populis, nihil admodum detrimenti, sed multiplices vere et decoras utilitates, in rerum etiam mortalium genere, nunquam non pariat feliciter. Vos deinde qui in ditione estis inclitae Domus Habsburgensis, reputate animis quantum augusto Imperátori, religionis a vitae studiosissimo, debeatis. lusta igitur in Eum fides gratumcjue obsequium luculentius a vobis in dies pateat: pateat stúdium non dissimile ea persequendi omnia, quae ad catholicae j'eligionis incolumitatem et decus vei iam sunt optime constituta vei tempóra et res provide constituenda suadeant. — Universitatem Cracoviensem, vetustam atque nobilem doctrinarum sedem, valde optamus integritatem et praestantiam tueri suam, atque etiam aemulari laudes talium Academiarum, quas insignis Episcoporum cura et liberalitas privatorum non paucas, faventibus Nobis, per haec ipsa tempóra excitavit. Quemadmodum in illis, ita in vestra, sollertia dilecti Eilii Nostri Cardinalis Episcopi moderante, gravissimae quaeque disciplinae cum fide amico foedere coéuntes, et, quantum ab ea luminis mutuantur et firmitatis, tantum subsidii ad ipsius defensionem referentes, utinam iuventuti lectissimae magis magisque in partes omnes sint profuturae. — Item vestra magni interesse debet, Nostra certe interest maximé vigere apud vos in omnium existimatione ordines Religiosorum; qui, virtutis quam consectantur perfectione et doctrina varia fructuosoque in excolendis animis laboré commendati, tamquam apparatiores copiae praesto sunt Ecclesiae, eisque non minus civitas ad honestissima quaeque adiutoribus optimis omni tempore usa est. Nominatimque Galiciam respicientes, summa voluntate perantiquum commemoramus Basilianum ordinem, in quo instaurando peculiaria quaedam consilia et curas iampridem Ipsi posuimus. Non mediocrem enimvero laetitiae fructum ideo capimus, quod expectationi ille Nostrae alacri religione obsecundans, nititur pleno gradu ad superiorum temporum glóriám, quum ecclesiae Ruthenae multis módis extitit salutaris: cuius eiusdem salutis auspicia, Episcoporum vigilantiá et curatorum industriá, iam ex ipso praeclariora in dies nitescunt. — Hic autem quoniam de Ruthenis incidit mentio, eam sinite iteremus cohortationem, ut vos cum ipsis quamquam originum rituumque dissimilitudo intercedat, aretius voluntates amantiusque societis, prout eos condecet quos regionum, civitatis, maximeque fldei sociat communio. Hos enim sicut Ecclesia benemerentes habét et diligit filios, eisque legitimas consuetudines ac ritus proprios sapienti consilio permittit, non aliter vos, praecedente clero, sic habete et colite ut fratres, quorum sit cor unum et anima una, eo demurn conspirantium, ut uni Deo et Domino ampliíicetur glória, simulque fructus omnis iustitiae multiplicetur in pulcritudine pacis. Libenti pariter animo orationem ad vos convertimus, qui provinciám incolitis