Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1894

Index

— 46 ficationem corporis Christi. ') — De sacris seminariis clericorum bene est Nobis cognitura, Venerabiles Fratres, minimé partes deesse vestras; ut. potius quam admovearnus incitamenta, eomprobationem testari deceat vol)is eisque omnibus quorum ipsa laetantur procurandi et doeendi laboré assiduo. Sane, temporibus quae inciderunt tam Ecclesiae iniquis, quum hostes veritatis invalescunt, quum corruptelarum pestis iam non serpit occulta, sed impudens in omnia grassatur. si plura quam antea levamenta et remedia expeetanda sunt a sacerdotali ordine, is nimirum maiore quam antea cura et exerci­tatione comparandus est ad bonuni certamen fidei et ad parem virtutis omnis dignitatem. Quae de ratione dirigenda studiorum sunt a N'obis identidem normae praestitutae, in re praesertim philosophica, theologica, biblica, probe nostis : ad eas instate ut sese magistri perdiligenter componant, neve ullam praetermittant ex doctrinis ceteris, quae graviori­Ims illis ornamento sunt, et sacerdotalibus muniis addunt commendationem. Instantibus similiter vobis, moderatores disciplinae et pietatis (homines qui esse debent integritate et prudentia spectatissiini), sic rationem temperent vitae communis, sic alumnorum animos conforment exerceantque, ut virtutum congruentium quotidiani in ipsis progres­sus eluceant: atque huc illud etiam spectet, omnem ut addiscant matureque induant prudentiam in iis attingendis qnae civilis sint potestatis. Hoc sane modo ex sacris illis veluti palaestris et castris nova continenter militia, eaque optime instructa, prodibit, quae suppetias veniat laborantibus in pulvere et sole, atque defessos emeritosque integra suppleat. Verum, in ipsa sacrorum munerum perfunctione, facile videtis quantum periculi virtus vei solida offendat. et quam sit huniunum languescere in propositis ab eisque deficere. Itaque eo simul pertineant curae vestrae nt sacerdotibus apposite prae­beatis quo studia doctrinae recolere possint et augere, in primis quo contentius possint redintegrális interdmn animorum viribus. et perfectioni vacare suae et aliorum sempi­ternae saluti prodesse. -— Talem vos. Venerabiles Fratres, rite in oculis vestris eductum atque probatum si habueritis clerum, sentietis profecto vobis pastorale munus, non allevari solum, sed etiam abundare optatis in grege fructibus : quorum licet sperare copiam a cleri maximé exemplo et actuosa caritate. Eiusdem caritatis praeceptum, quod magnum in Christo est, omnibus ex quovis ordine commendatissimum sit. idque singuli perficere studeant, quemadmodum Ioannes monet apostolus, opere et veritate: nullo enim alio vinculo aut praesidio constare ad firmitatem familiae et civitates possunt, neque, id quod pluris est. christianae digni­tatis merita adipisci. Quae Nos considerantes. deplorantesque tam multa mala et acerba, eo posthabito dimissove praecepto, publice et privátim consecuta, saepenumero in eadem re Apostolicam vocem edidimus: singulariter fecimus per litteras encyclicas, quarum initium est Novarum rerum, ubi principia retulimus, ad causam de conditione opificum ex veritate et aequitate evangelica dirimendam aptiora. Ea ipsa nunc renovata admo­nitione inculcamus: Sanctá movente et ducente caritate, quantam catholica instituta, sodalitia artificum, mutuo opitulantium consociationes, id genus plura, vim habeant virtutemque vei ad leniendas tenuiorum aerumnas vei ad infimam plebem recte erudi­endam, apertum experiendo est: qui autem consilium vei auctoritatem. pecuniam vei operám ad ista eonferant in quibus vertitur multorum salus, etiam sempiterna, ii verissime de religione et de civibus suis promerentur egregie. >) Eph IV, 12.

Next

/
Oldalképek
Tartalom