Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1894

Index

ductum reeusare, idem est ac refragari voluntati divinae et insigne benefieiutu abiioere ; nihil ut in eivitate vere prosperum honesturnque permaneat, perraixta delabantur omnia, anxiá calamitatum formidine et reetores et populi occupentur. — Habetis quidem, Venerabiles Fratres, de his rerum capitibus iam fusius a Nobis tradita per oceasionem praescripta : eadem tamen visuni est summatim revocare, quo navitas vestra. novo quasi auspicio freta auctoritatis Nostrae, impensius in idem feliciusque contendat. Illud certe optimum faustumque fuerit in gregibus vestris, si at'flatus caveantur turbulentorum hominum, pessimis artibus nihil iam non seelestissime audentium ad evertenda delenda imperia; si nullae offieiorum partes, quae eivium sunt bonorum, desiderentur; si ex fide Deo debita et sacra, íides erga reni publicam et principes efflorescat. De soeietate item domestiea, de iuventutis et sacri ordinis institutione, de módis optimis christianae traetandae earitatis, diligentiam acuite. — Integritás et honestas doniesticae convictionis. ex qua praecipue sanitas funditur in venas societatis civilis, repetenda est primum a sanctitate coniugii, quod secundum Dei et Ecclesiae praecepta initum sit, unum et individuum. Tum oportet iura et offlcia inter coniuges inviolata esse et quanta maxiina fieri possit concordia et caritate expleri; prolis tuitioni com­modisque, potissimum educationi, parentes consulere ; suo ipsos documento vitae, quo nihil praestantius est neque efficacius, antecedere. Institutioni tamen liberorum rectae probaeque nequaquam illi arbitrentur se posse, ut par est, prospicere, nisi summopere evigilando. Neque enim alj iis tantum scholis lyceisque defugiendum est, ubi doctrinis error de religione, dedita opera, admisceatur, vei ubi propemodum dominetur impietas, sed ab iis etiam in quibus de christianis institutis et moribus, perinde ac de impor­tunis rebus, nulla sit praeceptio nec disciplina. Nam quorum ingenia litteris et artibus erudiuntur, eosdem profecto necesse est pariter eognitione cultuque erudiri divinarum rerum, utpote qui, admonente ipsa et iubente natura, non minus quam civitati, multo­que amplius, debeant Deo, quique idcirco in lucem suscepti sint, ut civitati servientes, ad mansuram in caelo pátriám iter dirigant suum studioseque conficiant. In hoc autem cessandum minimé erit, procedente cum eorum aetate cultura civili ; quin etiam eo insistendum enixius, tum quod iuventus cupiditate sciendi, ut nunc praesertim agitantur studia, vehementius quotidie urgetur, tum quod eidem maiora quotidie impendent de fide pericula, magnis iam deploratis tanta in re iacturis. Quod vero de ratione saerae doctrinae tradendae, de magistrorum probitate et peritia, de librorum delectu, quasdam Ecclesia censet vindicare sibi cautiones, quosdam modos praefinire, id sane suopte iure facit; neque id potest non facere, pro eo quo tenetur gravissimo officio providendi ne quid usquam irrepat, ab integritate alienum íidei morumve, quod christiano populo noceat. — Sacram porro institutionem, quae impertiatur in scholis, ea confirmet et compleat quae certis temporibus praescriptisque habeatur in curiis ac templis, ubi eiusdem fidei caritatisque germina, quasi in solo suo, uberius nutriuntur et proveniunt. Haec satis per se ipsa monent, singulari opus esse diligentia et opera ad infor­mandum ordinem clericalem ; qui, divino oraculo, talis succrescere debet atque sacrum ita tenere propositum, ut sál terme et lux mundi habeatur et sit. Utraque laus, (|uae doctriná sana vitaeque sanctimonia praecipue continetur, in adolescente quidem clero potissime accuranda est, neque tamen minus est custodienda et provehenda in clero adulto, qiii proxime incumbit ad consummationem sanctorum in opus ministerii, in aedi­12*

Next

/
Oldalképek
Tartalom