Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1893

Index

loquuntur, biblica, ex quo alumnus commodam habét opem ad integritatem auctoritatemque Bibliorum convincendam, ad legitimum in illis sensum investigandum et assequendum. ad occupanda captiosa et radieitus evelleiula. Quae quanti momenti sit disposite scienterque, comite et adjutrice theologia. esse initio disputata, vix attinet dicere, quum tota eontinen­ter tractatio Scripturae reliqua hisce vei fundamentis nitatur vei luminibus clarescat. — Exinde in fructuosiorem hujus doctrinae partém, quae de interpretatione est, perstudiose incumbet praeeeptoris opera; unde sit auditoribus, quo dein modo divini verbi divitias in profectum religionis et pietatis convertant. Intelligimus equidem, enarrari in scholis Scripturas omnes, nec per amplitudinem rei, nec per tempus licere. Verumtamen, quoniam certa opus est via interpretationis utiliter expediendae, utrumque niagister prudens devi­tet incommodum vei eorum qui de singulis libris cursim delibandum praebent, vei eorum qui in certa unius parte immoderatius consistunt. Si enim in plerisque scholis adeo non poterit obtineri, quod in Academiis majoribus. ut unus aut altér liber continuatione quadani et ubertate exponatur, at magnopere efíiciendum est. ut librorum partes ad inter­pretandum selectae tractationem habeant convenienter plenam: quo veluti specimine allecti discipuli et edocti, cetera ipsi perlegant adamentque in omni vita. Is porro, retinens insti­tuta inajorum, exemplar in hoc sumet versionem vulgatam; quam Concilium Tridentinuin in publicis lectionibus, disputationibus, praedicationibus et expositionibus pro authentica haben­dam decrevit \ atque etiam commendat quotidiana Ecclesiae consuetudo. Neque tamen non sua habenda erit ratio reliquarum versionum . quas christiana laudavit usurpavitque anti(|uitas, maximé codicum primigeniorum. Quamvis enim, ad summám rei quod spe­ctat, ex dictionibus Vulgatae hebraea et graeca bene eluceat sententia, attamen si quid ambigue, si quid minus accurate inibi elatum sit, „inspectio praecedentislinguae",suasore Augustino, proficiet 2. Jamvero per se liquet, quam multum navitatis ad haec adhiberi opor­teat, quum demumsit „commentatoris officium, non quid ipse velit, sed quid sentiat ille quern interpretetur, exponere 3". — Post expensam, ubi opus sit, omni industrialectionem, tum locus erit serulandae et proponendae sententiae. Primum autem consilium est, ut probata cornmu­niter interpretandi praeseripta tanto experrectiore observentur cura quanto morosior ab adver­sariis urget contentio. Propterea cum studio perpendendi, quid ipsa verba valeant, quid consecutio rerum velit, quid locorum similitudo aut talia cetera, externa quoque apposi­tae eruditionis illustratio societur: cauto tamen, ne istiusmodi quaestionibus plus tempo­ris tribuatur et operae quam pernoscendis divinis Libris, neve corrogata multiplex rerum cognitio mentibus juvenum plus incommodi atferat quam adjumenti. — Ex hoc, tutus erit gradus ad usum divinae Scripturae in re theologica. Quo in genere animadvertisse oportet, ad ceteras difiicultatis causas, quae in quibusvis antiquorum libris intelligendis fere occur­runt. proprias aliquas in Libris sacris accedere. Eorum enim verbis, auctore Spiritu Sancto, res multae subiieiuntur quae humanae viin aciemque rationis longissime vincunt. divina scilicet mysteria et quae cum illis continentur alia multa; idque nonnunquam ampliore qua­dam et reconditiore sententia, quam exprimere littera et hermeneuticae leges indicare vide­antur: alios praeterea sensus, vei ad dogmata illustranda vei ad commendanda praecepta vitae, ipse litteralis sensus profecto adsciscit. Quainobrem diffitendum non est religiosa qua­1 Sess. IV. decr. de edit. et usu sacr. libror. — 2 De doctr. ehr. III. 4. — 3 S. Hier. ad Painmach.

Next

/
Oldalképek
Tartalom