Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1893

Index

— 192 — dam obscuritate sacros Libros involvi, ut ad eos, nisi aliquo viae duce, nemo ingredi pos­sit 1: Deo quidem sic providente (quae vulgata est opinio Ss. Patrum), ut homines majoré cum desiderio et studio illos perscrutarentur, resque inde operose perceptas mentibus ani­misque altius infigerent; intelligerentque praecipue, Scripturas Deum tradidisse Ecclesiae, qua scilicet duce et magistra in legendis tractandisque eloquiis suis certissima uterentur. Ubi enim charismata Domini posita sint, ibi discendam esse veritatem, atqueab illis, apud quos sit successio apostolica, Scripturas nullo cum periculo exponi jam sanctus docuit Irenaeus 2: cujus quidem ceterorumque Patrum doctrinam Synodus Vaticana amplexaest, quando Triden­tinum decretum de divini verbi scripti interpretatione renovans, hanc illius mentem esse decla­ravit, ut in rebus ficlei et morum, ad aedificationem doctrinae christianae pertinentium. is pro vero sensu sacrae Scripturae habendus sit, quem tenuit ac tenet sancta Mater Ecclesia, cujus est judicare de vero sensu et interpretatione Scripturarum sanctarum; atque uleo nemini licere contra hunc sensum aut etiam contra unanimem consensum Patrum ipsam Scripturam sarcam interpretari 3. — Qua plena sapientiae lege nequaquam Ecclesia perve­stigationem scientiae biblicae retardat aut coércet; sed eam potius ab errore integram prae­stat, plurimumque ad veram adjuvat progressionem. Nani privato cuique doctori magnus patet campus, in quo, tutis vestigiis, sua interpretandi industria praeclare certet Ecclesiae­que utiliter. In locis quidem divinae Scripturae qui expositionem certam et deflnitam adhuc desiderant, effici ita potest, ex suavi Dei providentis consilio, ut quasi praeparato studio, judicium Ecclesiae maturetur; in locis vero jam definitis potest privatus doctoi' aeque pro­desse, si eos vei enucleatius apud fidelium plebem et ingeniosius apud doctos edisserat, vei insignius evincat ab adversariis. Quapropter praecipuum sanctumque sit catholico interpreti, ut illa Scripturae testimonia, quorum sensus authentice deciaratus est, aut per sacros auctores,Spiritu Sancto afflante, uti multis in locis novi Testamenti, aut per Ecclesiam, eodem Sancto adsiscente Spiritu, sive solemni judicio, sive ordinario et universali magisterio 4, eádem ipse ratione interpretetur; atque ex adjumentis disciplinae suae convincat, eam solam inter­pretationem, ad sanae hermeneuticae leges, posse recte probari. In ceteris analógia íidei sequenda est, et doctrina catliolica, qualis ex auctoritate Ecclesiae accepta, tamquam summa norma est adhibenda: nam, quum et sacrorum Librorum et doctrinae apud Ecclesiam depo­sitae idem sit auctor Deus, profecto fieri nequit, ut sensus ex illis, qui ab hac quoquo modo discrepet, legitima interpretatione eruatur. Ex quo apparet, eam interpretationem ut ineptam et falsam rejiciendam, quae, vei inspiratos auctores inter se quodammodo pugnan­tes faciat, vei doctrinae Ecclesiae adversetur.— Hujus igitur disciplinae magister hac etiam laude floreat oportet, ut omnem theologiam egregie teneat, atque in commentariis versatus sit Ss. Patrum Doctorunique et interpretum optimorum. Id sane inculcat Hieronymusmul­tumque Augustinus, qui, justa cum querela, „Si unaquaeque disciplina, inquit, quamquain vilis et facilis. ut percipi possit, doctorem aut magistrum requirit, quid temerariae superbiae plenius, quam divinorum sacramentorum libros ab interpretibus suis nolle cognoscere 6!'• Id ipsum sensere et exemplo coníirmavere ceteri Patres, qui „divinarum Scripturarum intelli­gentiam, non ex propria praesumptione, sed ex majorum scriptis et auctoritate sequebantur, 1 S. Hier. ad Paulin. de studio Script. ep, LIII, 4. — 2 0. haer. IV, 26. 5. — 3 Sess. 111. eap. II, de revei.: cf. Oonc. Trid. sess. 17, decr. de edit. et usu sacr. libror. — 4 Cone. Vat. sess. III, cap. III, de fide. — 5Ibid. 6, 7. — e Ad Honorat. de utilit. ered. XVII, 35.

Next

/
Oldalképek
Tartalom