Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1892

Index

— 3 — ~V enerabili et Honorabili Clero Curato pro currente anno sequentia themata theologioa scripto elucubranda proponuntur: SEMESTRI I, I.) E Theologia Dogmatica Speciali. Exponatur quaestio solidisque argumentis demonstretur: a) quid boni operari vale­ant infldeles negativi et positivi sine ulla gratia supernaturali ? b) an infideles negativi gra­tia divina adjuti supernaturale quiddani operari valeant, antequam ocoasionern nacti essent audiendi Evangélium Ohristi? II.) E Theologia Morali. Cornelius, nuperrime conjugatus, iramediate post nxorem suain confitetur et inter cetera dicit: „Páter, me miserum! quid facia.ni ? Ecce modo audivi nxórem meam se accu­santem de fornicatione cum fratre meo patrata priusquam mihi nupserit. Statni jani eam dimittere; nolo illám amplius in nxorem agnoscere." — Confessarius, omnino obstupe­factus, nescit prorsus, quid ipsi respondere possit aut debeat, ne sigillum prodat, et etiam ne falsum dicat. Ut autem e vadis emcrgat, poenitentem acriter carpit ex eo, quod confes­sionem uxoris auscultaverit. Cornelius vero indignabundus recedit, et nxorem conviciis oppressam a se dimittit, cognatisque de divortio mirantibus rem totam narravit. Quaeritur a) An Cornelius in liis graviter sigillum sacramentale violaverit? b) An obiigatus fuerit ad vitáin conjugalem cum ea prosequendam ? c) Quid confessario fuisset agendum? III.) Ex Antiquo Foedere. Cum ad históriám evangelieani clarius perfectiusque intelligendam múltúm juvet cognitio sectarurn judaicarum aetate post exilium babylonicum exortarum et teinpore Ohristi existentium, enarretur origo et doctrina sectae pharisaeorum, sadducaeorum, essenorum et therapeutarum, et tradatur, quemnam influxuin hae sectae in populum judaicum habuerint. SEMESTRI II. IV.) E Jure 0a 11 011 i c 0. Cajus et Titia mutuo amore flagrantes ob constantem parentum puellae dissensum matrimoniali foedere inter se jungi modo ordinario nequeunt. Ad fraudem igitur confugiunt, quam ex ephemeridibus publicis similem casum haud pridem Budapestini factum narranti­bus didicerunt. Adeunt nempe parochum proprium cum duobus testibus, ut coram illo nil tale opinante consensum matrimonialem mutuo declarent. Ast vix cubile parochi ingredi­untur, dum is repentina fraudis suspicione tnotus illos elata voce et minaci vultu e cubili confestim exesse jubet. Hoc non obstante Cajus cito exclamat: „Declaro Titiam meam esse conjugem." Puella vero insolita rei facie territa et parochi manu protrusa januam versus properat, priusquam tamen egrederetur, aCajo admonitá, facie ad parochum celeriter retortá, in liaec verba per lapsum lingvae prorumpit: „Declaro Cajum meum esse fratre ni." Qui­bus dictis qua majori celeritatepotest cubile relinquit. Postmodum parentes puellae a parocho edocti valorem matrimonii ob defectum forrnae Tridentinae impugnant. In lite hinc exorta parochus sub jurata fide affirmavit se distincte audivisse Cajum a Titia non „maritum", sed C1RC. LITT. 1892. 2 Nr. 99. Themata theo­logioa anno currenti per Clerum scri­pto elucu­branda.

Next

/
Oldalképek
Tartalom