Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1892
Index
- 103 — eandemque iteratam laudeni in coronas rite conneotimus, dici vix potost quam graturn optatumque fecerimus: toties enitn a nobis memória quasi excitatur tum dignitatis eius excelsae, tum initae a Deo per ipsam humani generis redemptionis; unde etiam commemorata pendet, divina et perpetua necessitudo, qua ipsa cum Ohristi gaudiis et doloribus, opprobriis et triumphis tenetur in regendis hominibus iuvandisque ad aeterna. Quod si Christo benignissime piacúit tantam nostri praeseferre similitudinem, seque hominis íilium atque adeo fratrern nostrum dicere et praebere, quo testatior sua in nos misericordia patesceret, Debuit per omnia fratribus similari. ut misericors fieret; ') Mariae non aliter, ex eo quod Ohristi Domini eiuscunque fratris nostri electa est mater, hoc supra matres omnes singulare inditum est, ut misericordiam nobis proderet effunderet suam. Id praeterea si debemus Christo quod nobiscum ius sibi proprium quodammodo communicarit, Deum vocandi et habendi patrem, eidem similiter debemus communicatum amantissime ius, Mariam vocandi et habendi matrem. Quando autem natura ipsa nomen matris fecit dulcissimum, in eaque exemplar quasi statuit amoris teneri et providentis, lingua quidern hautl satis eloqui potest, at probe sentiurit piorum animi, quanta in Maria insideat benevolentis actuosaeque caritatis flamma, in ea nimirum, quae nobis, non humanitus, sed a Christo est mater. Atque multo illa magis nostra omnia habét cognita et perspecta; quibus ad vitám indigeamus praesidiis, quae impendeant publice privátim pericula, quibus in angustiis in malis versemur, quam in primis sit acris cum acerrimis hostibus de salute animae dimicatio in his autem aliisve asperitatibus vitae, multo ipsa potest largius, et vehementius exoptat, solatium, robur, auxilia omne genus carissimis filiis afferre. Itaque ad Mariam non timide non rernisse adeamus, per illa obsecrantes materna vincula, quibus cum Jesu itemque nobiscum conjunctissima est; praesentem ejus opem quo precationis modo significavit ipsa et peracceptum habét, religiosissime invocemus : tum erit merito in tutela optimae matris securis laetisque animis conquiescendum. Ad hanc Rosarii commendationem ex precatione ipsa profectam, accedit ut in eodem insit facilis quidam usus ad summa fdei christianae capita suadenda animis et inculcanda : quae quidem alia est nobilissima commendatio. — Est enim maximé ex fide quod homo recte certeque gradus facit ad Deum, ejusque unius majestatem immensam, impérium in omnia, summám patientiam, sapientiam, proviclentiam discit mente et animo revereri : Credere enim oportet accedentem ad Deum quia est, et inquirentibus se remunerator sit. 2) Quoniam porro aeternus Dei Filius humanitatem suscepit, praeluxitque nobis et adest velut via, veritas, vita, idcirco fides nostra praeterea complectatur necesse est Trinitatis divinarum personarum augustae et Unigeniti Patris hominis facti alta mysteria : Haec est vita aeterna, ut cognoscant te, solum Deum verum, et quem misisti Jesum Christum. 3) Permagno quidem beneficio donavit nos Deus, quurn fide hac sancta donavit : cujus munere non solum supra humana erigimur, tamquam speculatores eífecti et consortes divinae naturae, sed habemus hoc amplius causam praestantis meri ti ad praemia ') Hebr. II. 17. — 2) Hebr. XI. 6. — 3) Joann. XVII. 3. 27*