Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1892
Index
— 104 — caelestia; proptereaque spes nosíra alitur et confirmatur, fore aliquando ut Deum, non jam per adurabratas rerura iraagines, sed aperto in lumine contingat intueri ipsum ipsoque frui ultimo bono perpetuum. At vero christianus liomo tani variis distinetur vitae curis tamque evagatur faeile ad levia. ut nisi crebra adinonitio succurrat. quae maxima et pernecessaria sunt oblivione lenta dedisoat, ob eamque causam eius oblanguescat atque etiam intereidat fides. Quae nimis magna ignorantiae pericula ut a íiliis suis Ecclesia probibeat, nulla sane vigilantiae diligentiaeque praetermittit consilia, neque ultimum est fidei adiumentum quod ex mariali Eosario petere consuevit. Quippe in eo, cuin pulcherrima fructuosaque prece certo ordine continuata, recolenda succedunt et conternplanda praecipua religionis nostrae mysteria : illa primum quibus Verbum caro factum est, et Maria, virgo integra et mater, materna illi officia sancto cuin gaudio praestitit; tum Christi dolentis aegritudines, cruciatus, supplicium, quorum pretio salus generis nostri peracta; tum ejusdem plena gloriae mysteria, et de morte triumphus, et ascensus in caelum, et demissus inde divinus Spiritus, atque Mariae sideribus receptae splendida claritudo, denique cum glória Matris et Filii consociata caelitum omnium glória sempiterna. — Haec rerum pláne admirabilium contexta series in fidelium mentes frequenter assidueque revocatur, et fere in conspectu explicata proponitur: id quod Rosarium sancte colentibus aspergit animos nova semper quadam pietatis dulcedine, perinde afflciens et movens quasi vocein ipsam exciperent indulgentissimae Matris, eadem aperientis mysteria multaque salutariter alloquentis. — Quare non id nimis afíirmatum videbitur, quibus et locis et familiis et gentibus bonorem pristinum marialis Rosarii consuetudo retineat, nullám ibi jacturam fldei ab ignorantia pestiferisque erroribus metuendam. Sed alia non minus praestat, quam Ecclesia íiliis suis magnopere a Rosario quaer.it, utilitas : ea est, ut acl fidei sanctae normám et praescripta vitám moresque suos diligentitis componant. Si enim, ut omnes tenent divinum effatum : Fides sine operibus mortua est r) eo quia fides vitám ducit a caritate, caritas autem in ubertatem exit sanctarum actionum ; nihil profecto emolumenti ad aeterna christianus homo percepturus erit ex fide sua, nisi rationem vitae secundum eam direxerit : Quid proderit, fratres mei, si fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat? numquid poterit fides salvare eum? 2) Istud immo hominum genus reprehensionem Christi judjcis multo graviorem incurret, quam qui christianae fidei disciplinaeque sint misere ignari : qui non, ut illi perperam, aliter credunt aliter vivunt, verum quia carent Evangelii lumine, habent ideo quamdam excusationem aut minőre sunt certe in noxa. — Quo igitur fides quam profitemur consentaneá fructuum laetitia melius florescat, simul ex mysteriis ipsis quae mens considerando persequitur, ad virtutum proposita mire anirnus infiammatur. Opus nempe salutiferum Christi Domini, quale nobis eminet ac nitet in omnes partes exetnplum! Magnus omnipotens Deus, urgente in nos nimia caritate, ad infitni hominis conditionem sese extenuat; nobiscum velut unus de multis versatur, amice colloquitur, singulos et turbam ad omnem erudit docetque justitiam, excellens sermone magister, auctoo Jac, II. 20. — 2) Ib. 14.