Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1892

Index

— 102 — divinae legis, debilitet ac prorsus evellat ex animis, iarn patel nimiura: iamque pasaim dominicus ager, teterrima velut afflatus lue, ignoratione fldei, erroribus, vitiis prope­modum silvescit. Quod vero ad cogitandum acerbius est, improbitati tam arroganti et noxiae tantum abest ut frena iniecta aut iustae sint poenae impositae ab iis qui possunt maximeque debent, ut immo saepius ex ipsorum vei socordia vei patrocinio augeri spiritus videantur. Inde est cum causa dolendum de publicis doctrinarum et artium palaestris sic deditá opera constitutis, in quibus nomen conticescat aut vituperetur Dei; dolendum de impudentiore in dies licentia quidlibet in vulgus edendi, quidlibet declamandi Christo Deo et Ecclesiae probrosuin ; neque ea minus dolenda consecuta in multis remis­sio et desidia catholicae professionis, quae si non aperta est a fide defectio. eo certe eva­sura procliviter est, cum fide nihil iarn vitae liabitu congruente. Quarn qui perpendat maxi­marurn rerum confusionem et labem, non ei profecto fuerit mirum, si late gentes divinae animadversionis pondere ingemiscant afflictae, metuque graviorum calamitatum anxiae trepidae teneantur. Iamvero ad violatum Dei nuinen placandum, ad earnque aíferendam quae misere laborantibus opus est sanationem, nihil sane valuerit melius quam pie perseveranterque precandi officiuni, modo sit cum studio et actione christianae vitae coniunctum : quod utra­que in parte ducimus per mariale Eosarium potissime assequendum. — Ab ipsa rei satis cognita origine, quam praeclara monuinenta illustrant et commemoravinius Ipsi non se­mel, praepotens vis eius laudatur. Quo enim tempore Albigensiuin secta, integritatis fidei morumque specie quidem fautrix, re vera perturbatrix pessima et corruptrix, magnó multis gentibus erat exitio, in earri consceleratasque factiones pugnavit Ecclesia, non copiis neque armis, sed interposita praecipue sacratissimi Rosarii virtute, cuius ritnm ipsa Domi­nico patri Deipara tradidit propagandum: atque ita de omnibus magnifice victrix, suorum saluti, tum per eam, tum per similes deinceps proeellas, exitu semper glorioso consulnit. Quamobrem in hoc rerum et hominum cursu quem conquerimur, luctuosum religioni, per­niciosissimum rei publicae, pari omnes pietate sanctam Dei Grenitricem communiter irnplorare exorare oportet, ut eamdem eius Rosarii virtutem secundum vota laetemur experti. — Enimvero quum precando confngimus ad Mariam, ad Matrem Misericordiae confugimus, ita in nos affectam, ut qualieumque necessitate, ad immortalis praesertim vitae adeptionem, premamur, illico nobis et ultro, ne vocata quidem, praesto sit semper, atque de thesauro largiatur illius gratiae qua inde ab initio donata est plená copia a Deo, digna ut eius mater existeret. Hac scilicet gratiae copia, quae in multis Virginis laudibus est praeclarissima, longe ipsa cunctis hominum et angelorum ordinibus ante­cellit, Christo una ornnium proxima: Magnim enim est in quolibet sancto, quando habét tantum de gratia quod sufficit ad salutem multorum: sed quando haberet tantum, quod sufficeret ad salutem ornnium hominum de mundo, hoc esset maximum; et hoc est in Christo et in Beata Virgine. ') Ei nos, igitur, quum gratia plenarn angelico praeconio salutamus, 1) S. Th. op. VIII. super satut, angclica.

Next

/
Oldalképek
Tartalom