Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1891

Index

— 1 L. J. Chr.! LITTERAE CIRCULARES AD YENERABILEM CLERUM ARCHI-DIOECESEOS COLOCENSIS AMO 1891. DATAE. Sanctissimus Dominus Noster, Leo Papa XIII., ope clementissimi rescripti, de clato 2. Decembris, 1890. ad Eminentissimum Oardinalem Principem Primatem Regni Hungáriáé et Archiepiscopum Strigoniensem direeti, facultatem dispensandi in lege abstinentiae Epi­scopis Hungáriáé pluries eoncessam ad nóvum septennium extendere dignatus est. Est autem tenor apostoliéi indulti sequens: LEO PP. XIII. Dileete Fili Noster Salutem et Apostolicam Benedictionem. Jarri inde ab anno MDOCCLXXXIII. per Apostolieas Litteras die XXVII. mensis Novembris eadem hac forma datas annuentes tuis et Sacroruin Antistitum Hungarici Regni precibus, alias ad tempus faotam concessionem quod ad abstinentiam carnium quibusdam diebus ab Eeelesiae legibus praescriptam in aliud septennium protulimus. Modo iisdem perdurantibus rerum adjunctis enixe a Nobis eorumdem etiam Antistitum nomine exposcis, ut illud indultum prorogare de Apostolica indulgentia velimus. Quae cum ita sint, spirituali Fidelium Hungarici Regni bono consulere, omnesque et singulos, quibus hae Litterae Nostrae favent, paterno charitatis affectu prosequi volentes, et a quibusvis excommunicationis et interdicti. aliisque ecclesia­sticis sententiis censuris ac poenis qnovis modo vei quavis de causa, latis, si quas forte incurrerint, huius tantum rei gratia absolventes et absolutos fore censentes, Tibi, dileete Fili Noster, Apostolica Nostra auctoritate facultatem septennio duraturam facimus, cuius vi omnes et singulos tuae Dioecesis Strigoniensis Fideles a carnium abstinentia Sabbatis cuius­vis bebdomadae, iis tamen exceptis, quae jejunio consecrata sunt. absolvas, iisdemque Apo­stolica, item Auctoritate Nostra concedas, ut singalis feriis sextis et pervigiliis infra annurn salubria adhibere possint condimenta quaecumque, quibus tamen in unica comestione jeju­nii diebus uti fas erit. Hanc praeterea facultatem ad septennium pariter omnibus et singulis Hungáriáé Sacrorum Antistitibus ac nullius Dioecesis Praesulibus de eadem Auctoritate Apo­stolica pro suae cuiusque Dioecesis Fidelibus impertimus; ideoque Tibi, dileete Fili Noster, mandamus, ut singulis praedicti Regni Archiepiscopis, Episcopis, ac Praesulibus nullius Dioecesis praesentium Litterarum Nostrarum exemplar manu tua subseriptum et obsigna­tum transmittas. — Durante autem septennio, Tibi, dileete Fili Noster, ceterisque Sacro­rum Antistitibus ac Praesulibus supradictis praecipimus, ut singulis annis quisque in sua Dioecesi supradictum indultum ad annum pro Fidelibus suae Dioecesis duraturum promul­get, utque in singulis huiusmodi promulgationibus delegatae cuique ad id Apostolicae Aucto­tatis mentio fiat. — Te autem. dileete Fili Noster, ceterosque Archiepiscopos, Episcopos, ac dilectos filios Praesules memoratos in Domino hortamur, ut moneant Fideles suae curae creditos hanc S. Sedis indulgentiam ac benignitatem aliquo pietatis opere, et aliqua in pau­LITT. CffiC. 1891. 1 Nr. 110. Litterae Qua­dragesimales.

Next

/
Oldalképek
Tartalom