Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1891

Index

peres eleemosyna rependere. — Haec concedimus et elargimur, volumus et jubemus non obstantibus quamvis speciali et individua mentione ao derogatione dignis in contrarium facientibus quibusouraqae. — Praecipimus demum, ut praesentiiirn Litterarum transuraptis seu exeraplis etiani impressis manu tua subscriptis et obsignatis eadem prorsus fides adhi­beatur, quae adhiberetur ipsis praesentibus si forent exhibitae vei ostensae. Dátum Romae apud S. Petrum sub Annulo Piseatoris die II. Decembris MDOCOXC. Pontificatus Nostri Anno Deciraotertio. — (L. S.) M. Oard. Ledóehowski. — Diiecto Filio Nostro Joanni S. E. E. Presbytero Cardinali Simor ex Apostolica dispensatione Archiepi­scopo Strigoniensi. Delegata mihi vi indulti huius pontiíicii auctoritate apostolica otnnes et singulos Arehidioecesis meae íideles a carnium abstinentia Sabbatis cuiusvis per integrum annum hebdornadae, iis tainen exceptis, quae jejunio consecrata sunt, hisce absolvo, iisdem simul concedens, ut singalis feriis sextis et pervigiliis infra annuin salubria adhibere possint con­dimenta quaecunque, quibus tanion in unica comestione jejunii diebus uti fas erit. Pro uberiore indulgentiae hujus pontiflciae explicatione observo : 1) quod indulgentia haec ad Quatuor Tempóra haud extendatur; 2) quod illis Quadragesiinae diebus, quibus dispensatio in esu carnium pro una comestione tributa fuerat, vesperi quorumvis salubrium condimentorum usus conces­sus sit: — 3) quod valeat indulgentia haec de tali condimentorum usu pro feriis quartis et sextis Adventus Domini, quum hae pervigilíarum legem sequantur; — 4) denique quod illi fideles, qui a lege jejunii ob aetatis vei durorum exatlandorum laboram rationem exemti sunt, tempore Quadragesiinae, dum esus carnium omnibus ad unam dunitaxat comestionem admittitur, carnibus vesci possint toties, quoties coinedunt, non secus ac dominicis in Quadragesima diebus. De qua dispensatione in quavis Ecclesia parochiali fideles ad cultum divinum con­gregati edoceri simulque moneri debebunt, ut hanc S. Sedis indulgentiam ac benignitatem aliquo pietatis opere et aliqua in pauperes eleemosyna rependant. De cetero repetens ea omnia, quae circa utiliorem legis quadragesimalis observan­tiam pluribus iam elapsis annis commendaveram, humilibus Deum exoro precibus, ut pia nostra abnegatione propitius cuncta poenitentiae et obedientiae nostrae opera in salutem anirnarum nostrarum cedere concedat. Oolocae, festő Epipbaniae Domini, anno millesimo octingentesimo nonagesimo primo. Nr. 102. Munus Gene­rális Viearii ac Causarum Auditoris. Precibus Illustrissimi Domini FRANCISC1 LIOHTENSTEIGER Consecrati Episcopi ac Prae­positi Majoris a raunere Generális mei Viearii ac Causarum Auditoris ob labefactatam valetu­dinem relevari optantis deferre coactus, gravissimuni hocce munus Generális mei tum Viearii tum Causarum Auditoris Illustrissimo Domino JOANNI MAJOROST, Oonsecrato et Auxiliari meo Episcopo, Canonico et Praeposito Bácsiensi sub hodierno stabili ratione concredidi. Quosuper Venerabilem ac Honorabilem Clerum ineum edocens, vehementer opto, ut

Next

/
Oldalképek
Tartalom