Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1891

Index

— 182 — versari is raalevolentia et potentia acerrimis; ab eis nimium sibidolendum faeultates direptas, libertatem deminutam et oppressam, lacessitam et despectam auctoritatem, darana postremo et hostilia ornne genus multa. Quorum improbitas si quaeritur cur 11011 eo usque iniuriae, quo deliberatum habent et connituntur, re tandem plena procedat; Ecclesia contra, tot inter rerum casus, eadem illa sua amplitudine et glória, vario quamquam modo, emineat sernpei' atque adeo increscat; utriusque rei praecipuam causam rectum est a virtute arcessere comprecan­tis Deum Ecclesiae: nec enim satis assequitur h urna na ratio quomodo restrictis ita finibus imperiosa nequitia consistat, Ecclesia vero, in angustum coiripulsa, nihilominus tani magni­tice vincat. Idem eo rectius existit in eo bonorum genere, quibus Ecclesia homines ad ultimi boni adeptionem proxime adducit. Ad boc enim rnunus quum nata sit precibus suis posse multum debet ut divinae in illos providentiae misericordiaeque ordo exitum habeat et perfe­ctionern: atque ita homines cum Ecclesia et per Ecclesiam orantes, ea demum impetrant atque obtinent quae Deus omnipotens ante saecula disposuit donare. 1 Ad alta providentis Dei consilia mentis humanae acies in praesentia deficit: sed aliquando erit, quum causas con­secutionesque rerum Deo ipso apertas pro benignitate sua monstrante, dilucidum patebit, orandi rnunus quantam in hoc rerum genere virn habueritutilitatemque impetrandi. Inde effec­tum patebit, quod sese mulli, in tanta depravati saeculi corruptela, integros praestiterint atque inviolatos ab omni inquinamento carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in timore Dei; 2 quod alii, in eo dum essent ut flagitio indulgerent, illico sibi temperaverint, ex ipsoque periculo et tentamine bonos ceperint auctus virtutis; quod prolapsis aliis impulsio quaedam permo­verit animos ut erigerent se et in complexum Dei miserentis occurrerent. — Haec igitur omnes apud se perpendentes, fallaciis antiqui hostis etiam atque etiam obsecramus ne cedant, neve ullá omnino causa a studio cessent orandi; verum in eo perseveranter consistant, sine intermissione consistant. Prima sit illis cura de surnmo bono. aeterna omnittm salute, deque incolumitate Ecclesiae exposcenda: tum licet cetera bona ad usum comrnoditatemque vitae petant a Deo, modo voluntatis eius aequissimae acquiescant, eidem pariter, optata vei con­cesserit vei abnuerit, agentes gratias, beneficentissimo patri: ea denique religione et pietate cum Deo versentur, qua decet maxima et oportet, qua viri sancti consueverunt et ipse égit sanctissimus Redemptor et Magister noster, cum clamore valido et lacrimis. 3 Hic officium et paterna caritas postulat, ut in universos Ecclesiae filios non precum modo, sed etiam poenitentiae sanctae a largitore bonorum Deo spiritum irnploremus: quod durn toto animo facimus. omnes et singulos ad hanc ipsam virtutem, cum altéra coniunctis­sirnam, pari studio adhortamur. Scilicet facit precatio ut animus sustentetur, instruatur ad fortia, ad divina conscendat: facit poenitentia ut nobismetipsis imperemus, corpori maximé, gravissimo, ex veteri noxa, rationis legisque evangelicae inimico. Quae virtutes, perspicuum est, aptissime inter se cohaerent, inter se adiuvant, eodemque unaconspirant, ut hominem, caelo natum, a rebus caducis abstrahant evehantque propernodum ad caelestem cum Deo consue­tudinem: fit contra, ut cuius animus cupiditatibus aestuet illecebrisque sit emollitus, ieiunus 1 S. Th. II-II, q- LXXXIII, a. á, ex S. Greg. M. — 2II Oorinth. VII. 1. — 3Hebr. v. 7.

Next

/
Oldalképek
Tartalom