Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1891

Index

— 183 — ille fastidiat suavitates rerum oaelestium, neque alia sit precatio eius nisi frigida vox et lan­guida, indigna sane quam Deus excipiat.— Sunt ante oculos exempla poenitentiae hominum sanctorum, quorum preces et obsecrationes, eá ipsa causa, magnopere Deo piacuisse atque etiam ad prodigia valuisse sacris fastis docemur. Mentem illi et animum libidinesque assidue regebant domabant: doctrinae Ohristi Ecclesiaeque eius documentisac praeceptis summa sole­bant consensione et demissione adhaerescere; velle nolle nihil, nisi Dei numine explorato, nihil quidquam agendo spectare, nisi eius gloriae incrementa; cupiditates acriter coercere et frangere, corpus dure inclementerque habere, iucundis rebus neque iis noxiis virtutis gratia abstinere. Quare merito poterant, quod Paulus Apostolus de se, idein ipsi usurpare: nostra autem conversatio in caelis est: 1 eamdeinque ob caussam tantum inerat in eorum ob­secrationibus ad propitiandurn exorandumque Deum efficacitatis. Non omnes omnino posse adeo nec debere apparet: attamen ut consentanea sibi afliictatione vitám moresque suos unusquisque castiget, rationes id exigunt iustitiae divinae, cui satis de commissis faciendum restricte est: praestat autem voluntariis, dum vita sit. id fecisse poenis, unde virtutis prae­mium accedat. — Ad haec quando in mystico Ohristi corpore, quae est Ecclesia, omnes tamquam membra coalescimus et vigemus, hoc. Paulo auctore, consequitur, ut, quemadmo­dum laetanti qua de re membro membra cetera collaetantur, ita pariter doI<mti condoleant. hoc est christianis fratribus, vei animo aegris vei corpore, fratresultro subveniant, et, quan­tum in ipsis est, curationem adhibeant: Pro invicem sollicita sint membra. Et si quid patitur •unum membrum, compatiuntur omnia membra; sive glóriátur unum membrum, congaudent omnia membra. Vos autem estis corpus Christi et-membra de membro.' 1 In hoc autem caritatis specimine, ut quis Ohristi exemplo insistens, qui vitám ad omnium nostrum redimenda peccata immenso amore profudit, luenda sibi alioruin admissa suscipiat, in hoc demum illud eontinetur magnum vinculum perfectionis, quo fideles inter sese etcum caelestibus civibus arctissimeque cum Deo iunguntur.— Ad summám, sanctae poenitentiae actio tam varia atque industria est tamque late pertinet, ut eam quisque, pia modo et alacri voluntate, perfrequenti possit nec laboriosa facultate exercere. Restat, Venerabiles Fratres, ut quae vestra est singularis et eximia quum in sanctis­simam Dei Matrein pietas tum in christianum gregem caritas et sollertia, commonitionis hortationisque Nostrae exitum, opera vestra, perquam optimum, Nobis polliceamur; gestitque animus fructus eos, quos pluries splendide declarata catholicorum in Mariam religio túlit, iam nunc laetissimos uberrimosque praecipere. Vobis igitur et vocantibus et excitantibus et praeeuntibus, fideles, hoc praesertim proximo inense, ad aras sollemnes augustae Reginae et benignissimae Matris conveniant concurrant, atque mystica ei serta, acceptissimo Rosa­rii ritu, filiorum more contexant et praebeant: integris per Nos atque ratis, quae antehac in hac re a Nobismetipsis praescripta edita et dona indulgentiaesacrae concessa. 3 — Quam 1 Philip. 111, 20. — 2 Corinth. XII, 25-27. — 3 Cfr. Ep. Encycl. Supremi Apostolatus, die I Sept. an. MDCCCLXXXIII: Ep. Encycl. Superiore anno, die XXX. Aug. an. MDCCCLXXXIV: Decret. S.R.C. Inter pltirimos,die XX. Aag.an. MDOCCLXXXV:Ep. Encycl. Quamquampluries,dieXY T. Aug.an.MDCCCLXXXIX.

Next

/
Oldalképek
Tartalom