Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1891

Index

— 180 — bonos tamen nimii in Mariam profusique cultus audent arguere: qua re pietatem, quae libe­rorum est, magnopere laedunt. Per hanc igitur, qua Ecclesia asperrime conflictatur, malorum procellam omnes filii eius pii facile vident quamsancto officio adstringatur supplicandi vehementius Deo, et qua praecipue ratione niti debeant. ut eaedem supplicationes maximam ettíeacitatem sint habi­turae. Religiosissimorum patrum et maiorum persecuti exempla, ad Mariam sanctam Domi­nam nostram perfugiamus : Mariam Matrem Ghristi et nostram appellemus concordesque obtestemur: Monstra te esse matrem, sumat per te preces, qui pro nobis natus, túlit esse tims. 1 — Iamvero, de variis divinae Matris colendae formális et rationibus, quum eae sint praeop­tandae quas et per se ipsas potiores et illi gratiores esse noverimus, Rosarium idcirco nomi­natim indicare piacet impenseque inculcare. Huic precandi ritui nomen coronae communi sermone adhaesit, hao etiam causa quod magna Iesu et Matris mysteria, gaudia, dolores triumpbos, felicibus reddat sertis connexa. Quae fideles mysteria augusta si pia commenta­tione ex ordine recolant et contemplentur, mirum quanlum adiumenti trahere sibi possunt tum ad fidem alendam et ab ignorantia aut errorum peste tutandam, tum etiam ad virtutem animi relevandam et sustinendain. Hoc etenim modo orantis cogitatio et memória, fidei lumine praelucente, ad ea mysteria iucundissiino studio feruntur, in eisque et defixae et dis­currentes. satis admirari non queunt restitutae bumanae salutis inenarrabile opus, tam largo pretio rerumque tantarum serie confectum : tum vero animus super his caritatis divinae argumentis amore et gratia exardescit, spem confirmat et auget. cupidus arrectusque ad caelestia praemia, iis a Christo parata qui se ad ipsüm imitatione exempli et communione dolorum adiunxerint. Haec inter funditur verbis precatio, ab ipsoDomino, a Gabriele Archan­gelo. ab Ecclesia tradita: quae, plena laudum et salutarium votorum, certo varioque ordine iterata continuata, novos usque habét dulcesque fructus pietatis. Magnam autem huiusmodi precationi caelestis ipsa Regina adiecisse virtutem ideo credenda est, quod suo numine et instinctu abinclito patre Dominico invecta sit et propagata, per aetatem catholico nomini adversissimam, eamdemque huic nostrae parum dissimilem, quasi bellicum instrumentum ad hostes fidei debellandos praevalidum. — Secta enim Albi­gensium haereticorum, qua clandestina qua manifesta, in regiones invaserat multas; teter­rima Manicbaeorum progenies, quorum immanes excitabat errores, simulationesque et caedes et capitale in Ecclesiam ódium nimis multum referebat. Hominum praesidiis contra perni­ciosissimarn turbam et insolentem vix iam erat fidendum, quum praesens a Deo venit, Rosarii marialis ope, subsidium. Sic, favente Virgine, gloriosa baeresum omnium victrice, vires im­piorum labefactatae et perfractae, salva quam plurimis et incoluinis fides. Similia multa apud quasque gentes vei depulsa pericula vei beneficia impetrata, satis pervagata sunt, quae vetus aeque recensque história luculentissimis testimoniis commemorat. — Id quoque illustre argu­mentum accedit, quemadmodum, statim ab instituta Rosarii prece, eius passim apud omnes civium ordines usurpata sit et frequentata consuetudo. Enimvero divinae Matri, quae tot tan­1 Ex sacr. Uturg.

Next

/
Oldalképek
Tartalom