Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1891
Index
— 178 — homines precibus ad Deum et obsecrationibus uti alaores perseverantes, sine intermissione: 1 idque non apud se quisque tantum, sed eo magis publice faciant oportet. sacris in aedibus congregati, enixe flagitantes, ut Ecclesia m providentissimus Deus ab importunk et malis hominibus' 1 liberet, perturbatasque gentes ad sanitateui et mentem Ince et caritate Christi reducat. — Res enimvero supra hominum fldem rnirabilis ! Viam suani laboris plenam saeculum quidem insistit, fretuin opibus, vi, armis. ingenio: securo Ecclesia plenoque gradu aetates decurrit, coníisa unice Deo. ad quem diurna et nocturna prece oculos et nianus attollit. Ipsa enim, qutmquam cetera quaecurnque ex Dei cura tempus affért hutnana praesidia, prudens non negligit, non in iis tamen sed potius in orando, cotnprecando, obsecrandoque Deo, praecipuam sui spern reponit. Inde habét quo vitalem spiritum alat et roboret, quia sibi assiduitate precandi contingit feiiciter, ut, ab humanarum rerum vicissitudine intacta et in perpetua divini Nuininis coniunctione, vitám ipsam Christi Domini hauriat ac tranquille placideque traducat: fere ad Christi ipsius similitudinem cui cruciatuum diritas, quos in commune est bonum perpessus, nihil admodum de proprio sibi beatissimo lumine et gaudio neque minuir neque ademit. Quae quidem magna christianae sapientiae documenta tenuere semper religioseque coluerunt quotquot christianum nomen digna sunt virtute professi: quorum ad Deum preces maiores crebrioresque esse solebant, siqua Ecclesiae sanctae vei summo eius reetori calamitas ab nequissimorum hominum fraudibus et violentia incidisset. — Extat huius rei exetnplum insigne in fidelibus exorientis Ecclesiae, dignum pláne quod omnibus deinceps futuris ad imitandum proponeretur. Petrus, vicarius Christi Domini, summus Ecclesiae antistes, in vincula, Herodis scelesti iussu, traditus erat certaeque destinatus morti; illinc ut evaderet nihil in quoquam erat opis, nihil auxilii. At illud vero auxilii non deerat quod precatio sancta a Deo conciliat: scilicet Ecclesia, quod divina refert história, impensissimas pro illo preces fundebat: Oratio autem fiebat sine intermissione ab Ecclesia ad Deum pro eo : 3 agebatque omnes eo ardentius precandi studium,quo acrior aerumnae tantae sollicitudo mordebat. Ut vero orantibus vota successerint, comperta res est: Petrum mirifice liberatum christianus populus memori semper laetitia concelebrat. — Insignius autem exemplum divinumque edidit Christus, quo Ecclesiam suarn, non solum praeceptis. verum etiam de se ipse ad omnem erudiret et formaret sanctitatem. Qui namque in omni vita tam frequentern et effusam precando operám dederat, ipsémét sub horas extremas, quum in Gethsemani horto, perfuso immensa amaritie animo, oblangueret ad rnortem, tum vero Patrem, non orabat modo, sed pi-olixius orabat. 4 Neque sibi profecto id fecit, nihil tirnenti nihil egenti, Deo; sed fecit nobis, fecit Ecclesiae suae; cuius futuras preces et lacrimas iam tum libens volensque in se recipiens fecundas gratiae efficiebat. Ubi vero per mysterium Crucis generis nostri salus peracta. atque eiusdem administra salutis, Eccelesia, triumphante Christo, condita in terris riteque constituta est, novus ex eo tempore in populum nóvum ordo providentis Dei incepit valuitque. — Divina consilia 1 I. Tlies. v. 17. — 2II. Thes. III, 2. — 3 Act. XII, 5. — 4 Luc. XXII, 43.