Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1891
Index
— 177 — VENERABILIBVS FRATRIBVS PATRIARCHIS PRIMATIBUS ARCHIEPISOOPIS EPISCOPIS ALIISQVE LOGORVM ORDINARIIS PA OEM ET COMMVNIONEM CVM APOSTOLICA Octobri mense adventante, qui sacer Virgini beatissimae a Rosario dicatusque habetur, gratissirna Nobis recordatione succurrit, quantopere hoc vobis, Veaerabiles Fratres, superioribus annis commendaverimus, ut fidelium ubique greges, auotoritate sollertiaque vestra excitati, pietatem intenderent et augerent suam erga magnam Dei Matrem, potentem christiani populi adiutrieem, ad eam toto ipso mense adirent suppliciter, eamque invocarent sanctissimo Rosarii ritu. quem Ecclesia, in dubiis praesertim rebus diffícillimisque temporibus, adbibere et celebrare, optato semper exitu, consuevit. — Eamden voluntatem Nostram, boc rursus anno, curae est patefacere, easdemque ad vos mittere atque etiam duplicare hortationes; id quod suadet urgetque Ecclesiae caritas, cuius labores, potius quam levamentum acceperint, et numero in dies et acerbitate ingravescunt. Mala omnibus eognita deploramus: quae custodit Ecclesia et tradit dogmata sacrosancta, oppugnata conflxa; integritás quam tuetur cbristianae virtutis, derisui habita : in sacrorum antistitum ordinem. maximé autem in romanum Pontificem, multis módis obtrectatio instructa, invidia conflata; in ipsumque Obristum Deum, per impudentissimam audaciam et nefarium scelus, impetus factus, quasi conantium redemptionis eius divinum opus, quod numquam vis ulla tollat et deleat, tollere funditus et delere. — Ista quidem haud nova aceidunt militanti Ecclesiae: quae, praeinonente apostolos Iesu, ut homines veritatem edoceat atque ad salutem provehat sernpiternam, in aciern quotidie dimicationemque venire debet; quaeque reapse per saeculorum tractus animosa ad martyrium depugnat. nulla re laetataet gloriáta magis, quam quod suum possit cum Auctoris sui sanguine consecrare, in quo sibi promissae victoriae spes exploratissima continetur. — Neque tainen diffitendum, quam gravi tristitia optimum quemqe afficit haec assidua dimicandi contentio. Magnae nimirum tristitiae causa, tam esse multos, qnos pravitates errorum et in Deum protervia longe abducant agantque praecipites; tam multos, qui ad quamlibet religionis formám se aeque habentes, divinam iamiam exuere fidem videantur; neque ita paucos esse homines catholicos, qui religionem nomine tenus retineant, non re debitisque colant officiis. Id praeterea multo gravius angit et vexat animum, reputare, tam luctuosam malorum perniciern inde potissimum ortam, quod in temperatione civitatum vei nullo iam loco Ecclesia censetur, vei saluberrimae virtuti eius deditá opera repugnatur; qua in re apparet magna quidem et iusta vindicis Dei animadversio, qui recedentes a se nationes miserrima mentium caecitate sinat hebescere. Quapropter res ipsa clamat, vehementius clamat in dies, necesse omnino catholicos CIEC. LITT. 1891. 49 SEDE HABENTIBVS Nr. 2449. Litterae Encyelieae SS. Üomini Nostri Leonis Papae XIÜ. de B. M. V. Rosario VENERABILES FRATRES SALVTEM ET APOSTOLIOAM BENEDIOTIONEM.