Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1890
Index
— 40 — humanae fundamenta ruere necesse est. Tranquillitati publicae atque ordini tuendo sola vis relinquitur: vis autem valde est infirma, praesidio religionis detracto : eademque servituti pariendae quam obedientiae aptior, gerit in se ipsa magnarum perturbationum indusa sémi na. Graves ineinoratu casus saeculum túlit: nec satis liquet num non sint pertitnesoendi pares. — Itaque tempus ipsurn rnonet remedia, unde oportet, quaerere : videlicet christianam sentiendi agendique rationem in vita privata. in omnibus reipublioae partibus, restituere : quod est unurri ad pellenda mala, quae premunt, ad prohibenda pericula, quae irnpendent. aptissimum. in id nos. Venerabiles Fratres, incumbere opus est, id maxima qua possumus eontentione industriaque oonari: eiusque rei caussá, quamquam aliis iocis, ut sese dedit opportunitas, similia tradidimus, utile tamen arbitramur esse in his Litteris magis enucleate officia desoribere oatholioorurn: quae officia, si aecurate serventnr, mirabiliter ad reruin oommunium salutem valent. Incidimus in vehementem eamque prope quotidianam de rebus maximis dimicationern : in qua difficillimum est non decipi aliquando, non errare, non animo multos succumbere. Nostrum est, Venerabiles Fratres. admonere quemque, docere, adhortari oonvenienter tempori, ut viam veritatis nemo deserat. Esse in usu vitae plura ac maiora catholicorurn officia, quam eorum qui sint fidei catholicae aut perperam compotes, aut omnino expertes, dubitari non potest. Cum, parta iam hominum generi salute, Iesus Christus praedicare Evangélium Apostolos iussit omni creaturae, hoc pariter officium hominibus universis imposuit, ut perdiscerent et crederent, quae docerentur: cui quidem ofíicio sernpiternae salutis omnino est adeptio coniuncta. Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus érit: qui vero non crediderit, condemnabitur. 1) Sed christianam fidem homo, ut debet, complexus, hoc ipso Ecclesiae ut ex ea natus subiicitur, eiusque fit societatis maximae sanctissimaeque particeps, quam summa cum potestate regere. sub invisibili capite Christo Iesu, roinani Pontificis proprium est munus. — Nunc vero si civitatem, in qua editi susceptique in hanc lucem sumus, praecipue diligere tuerique iubemur lege naturae usque eo, ut civis bonus vei mortem pro patria oppetere non dubitet, officium est christianorum longe maius simili modo esse in Ecclesiam semper affectos. Est enim Ecclesia civitas sancta Dei viventis, Deo ipso nata, eodemque auctore constituta : quae peregrinatur quidem in terris, sed vocans homines et erudiens atque deducens ad sempiternam in caelis felicitatem. Adamanda igitur patria est, unde vitae mortalis usuram accepimus: sed necesse est caritate Ecclesiam praestare, cui vitám animae debenius perpetuo mansuram: quia bona animi corporis bonis rectum est anteponere, multoque, quam erga homines, sunt erga Deum officia sanctiora. — Ceterum, vere si iudicare volumus, supernaturalis amor Ecclesiae patriaeque caritas naturalis, geminae sunt ab eodem sempiterno principio profectae caritates, cum ipse sit utriusque auctor et caussa Deus : ex quo consequitur, non posse alterum officium pugnare cum altero. Utique utrumque possumus et deber) Marc. XVI, 16.