Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1890

Index

raus, diligere nosmetipsos, beuevolentos esse cum proximis, amare rempublicam pote­statemque quae reipublicae praesit: eodemque tempore Ecclesiam colere uti parentem, et maxima, qua tíeri potest, caritate complecti Deum. — Nibilominus honim officiorum ordo. vei calamitate temporum vei iniquiore hominum voluntate. aliquando pervertitur. Nimirum incidunt caussae, cum aliud videtur a civibus respublica, aliud a christianis religio postulare: idque non alia sane de caussa, quam quod rectores reipublicae sacram Eeelesiae potestatem aut nihil pensi habent. aut sibi volunt esse subiectam. Hinc et certamen existit, et periclitandae virtuti in certamine locus. Urget enim potestas duplex: quibus contraria iubentibus obtemperari simul utrisque non potest: Nemo potest duobus dominis servire,*) ita ut omnino, si mos geritur alteri. alterum posthaberi necesse sit. Uter verő sit anteponendus, dubitare nemo debet. — Videlicet scelus est ab obse­quio Dei, satisfaciendi hominibus caussa, discedere: nefas Iesu Christi leges, ut pereatur magistratibus, perrumpere, aut, per speciem civilis conservandi iuris, iura Eeelesiae migrare. Obedire oportet JJeo magis, quam hominibus.-) Quodque olim magistratibus non honesta imperantibus Petrus ceterique Apostoli respondere consueverunt, irlem semper est in caussa simili sine haesitatione respondendum. Nemo civis pace bellove melior, quam christianus sui memor offícii : sed perpeti omnia potius, et ipsam malle inortem debet. quam Dei Ecclesiaeve caussam deserere. — Quapropter non habent virn naturam­que legum probe perspectam. qui istam in delectu offícii constantiam reprehendunt, et ad seditionem aiunt pertinere. Vulgo cognita et a Nobis ipsis aliquoties explicata loquimur. Non est lex, nisi iussio rectae rationis a potestate legitima in bonum commune perlata. Sed vera ac legitima potestas nulla est, nisi a Deo summo' principe dominoque omnium proíiciscatnr. qui mandare homini in hotnines impérium solus ipse potest: neque est recta ratio putanda, quae cum veritate dissentiat et ratione divina : neque verum bonum, quod summo atque incommutabili bono repusrnet. vei a caritate Dei torqueat hominum atque abducat voluntates. — Sanctum igitur christianis est publicae potestatis nornen, in qua divinae maiestatis speciem et imaginem quandam tűin etiam agnoscunt, cum geritur ab indigno : iusta et debita legum verecundia, non propter vim et minas, sed propter conscientiam offícii : non enim dedit nobis Deus spiritum timoris. 3) Verum si reipublicae leges aperte diserepent cum iure divino, si quam Eeelesiae imponant iniuriam, aut iis, quae sunt de religione, officiis contradicant. vei auctoritatem Iesu Christi in pontifíce maximo violent, tum vero resistere offieium est, parere scelus: idque cum ipsius reipublicae iniuria coniunctum, quia peccatur in rempublicam quidquid in religione delinquitur. — Rursus autem apparet quam sit illa seditionis iniusta eriminatio : non enim abiieitur principi legumque latoribus obedientia debita: sed ab eorum voluntate in iis dumtaxat praeceptis disceditur, quorum ferendorum nulla potestas est, quia cum Mattli. VI. 24. 2) Act. V, 29. 3) II. Tiraoth. I, 7. 10*

Next

/
Oldalképek
Tartalom