Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1890

Index

L. J. Chr.! 1 — LITTERAE CIRCULARES AD YENERABILEM CLERUM ARCHI-DIOECESEOS COLOCENSIS AMO 1890. DATAE. JVEedio Rescripti S. Congregationis Indulgentiarum sub 17. Januarii 1888. emanati San­ctissimus Dominus Noster Leo Papa XIII. Indulgentiam trium annorum semel in die lucran­dam concessit Ohristifidelibus sequentein Angelici Doctoris S. Thomae Aquinatis orationera recitantibus. ORATIO ad vitám sapienter instituendam. . Conoede raihi, misericors Deus. quae tibi sunt placita, ardenter concupiscere, pru­denter investigare, veraciter agnoscere et perfecte adimplere ad laudem et glóriám norninis tui. Ordina, Dous raeus, statum meum; et quod a me requiris, ut faciam, tribue, ut sciam; et da exequi, sicut oportet et expedit animae meae. — Da mihi, Domine Deus meus, inter prospera et adversa non deíicere. ut in illis non extollar, et in istis non deprimar. De nullo gaudeam, vei doleam, nisi quod duoat ad te, vei abducat a te. Nulli piacere appetam, vei displicere timeam, nisi tibi. — Vilescant mihi. Domine, omnia transitoria, et cara mihi sint oinnia aeterna. Taedeat me gaudii, quod est sine te, nec aliquid cupiam, quod est extra te. Deleetet me, Domine, labor, qui est pro te, et taediosa sit mihi omnis quies, quae est sine te. — Da mihi, Deus meus, cor meum ad te dirigere, et in defectione mea cum emendatio­nis proposito oonstanter dolere. — Fao me, Domine Deus meus, obedientem sine contradi­ctione, pauperem siue dejectione, castum sine corruptione, patientern sine murmuratione humilem sine íictione, hilarem sine dissolutione. maturum sine gravedine. agilern sine levi­tate. timentem te sine desperatione, veraoem sine duplicitate. operantem bona sine praesum­ptione, proximum corripere sine elatione. ipsum aedificare verbo et exemplo sine simula­tione. — Da mihi, Domine Deus, cor pervigil, quod nulla abducat a te curiosa cogitatio, da nobile, quod nulla deorsum trahat indigna affectio, da rectum, quod nulla deorsum obliquet sinistra intentio, da flrmum, quod nulla frangat tribulatio, da liberum, quod nulla sibi vindi­cet violenta affectio. — Largire mihi, Domine Deus meus, intellectum te cognoscentem, diligentiam te quaerentem, sapientiam te invenientem, conversationem tibi piacentem, per­severantiam fidenter te expectantem. Da tuis poenis hic affligi per poenitentiam, tuis bene­ficiis in via uti per gratiam, tuis gaudiis in patria perfrui per glóriám. Qui vivis et regnas Deus per omnia saecula saeculorum. Amen. Coloczae, die 2-a Januarii 1890. INem kétli ugyan az érseki hatóság, hogy a családi értesítések mikénti bélyegzése tárgyában 1876. évi január hó 25-én 152. sz. a. kibocsátott körrendelet a t. cz. lelkész­kedő Papság által pontosan megtartatik: mégis az ez ügyben mult évi deczember hó 5-én 53956. sz. a. a magas vallás és közoktatásügyi Ministerium által kiadott rendeletet jónak látta tudomás végett ezennel közölni. Nr. 67. Oratio S. Tho­mae Aquinatis ad vitám sapi­enter insti­tuendam. LITT. C1RC. 1890. 1 59. SZ. A „családi értesíté­sek" bélyeg­zése tárgyá­ban kiadott ministeri ren­delet.

Next

/
Oldalképek
Tartalom