Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1889
Index
habét adiunctam necessitatem. Etenim, quod est vere ab Augustino venusteque dictum, transcendit pia precatio intervalla niundi, divinamque devocat e coelo inisericordiam. Oontra cupiditatum turbidos raotus, oontra malorum daeraonurn insidias, ne circumventi in fraudem inducamur, adiumenta petere atque auxilia oaelestia iubemur oraculo divino, orate ut non intretis in tentationem. ^Quanto id necessarium magis, si utilem dare operám alienae quoque saluti volumus? Ohristus Dominus, unigenitns Filius Dei, fons omnis gratiae et virtutis> quod verbis praecepit, ipse prior demonstravit exemplo: erat pernoctans in [oratione Dei 2): sacrificioque proximus prolixius orabat 3). — Profecto longeminus esset naturae extiinesoenda fragilitas, nec languore móres desidiaque diffluerent, si divinum istud praeoeptum rninus iaoeret incuria ac prope fastidio intermissum. E]st enim exorabilis Deus, gratificari vult liominibus, aperte pollicitus, sua se munera large copioseque petentibus daturum. Quin etiam invitat ipsémét petere, a£ fere lacessit. aniantissimis verbis: ego dico vobis, petite et dabitur vobis, quaerite et inveniétis, pulsate et aperietur vobis 4). (,|iiod ut oonfidenter ac familiariter facere ne vereamur, maiestatem numinis sui similitudine atque imagine temperát parentis suavissimi cui nihil potius, quam caritas liberorum. Si eryo vos, cum sitis mali, nostis hona clata dare filiis vestris, quanto magis Fater vester, qni in caelis est, dabit bona petentibus se? 5) — Quae qui oogitaverit non nimium mirabitur, si effioientia precum humán;)rum Ioanni quidem Ghrysostonio videatur tanta, ut cum ipsa potentia Dei comparari illám putet. posse. Propterea quod sicut Deus universitatem rerum verbo creavit, sic homo impetrat, orando, quae velit. Nihil est rite adhibitis preoibus impetrabilius, quia insunt in eis quaedam velnt moventia, quibus piacari se Deus atque exorari facile patiatur. Narn inter orandum sevocamus ab rebus mortalibus animum, atque unius Dei cogitatione suspensi, conscientia tenemur infirmitatis humanae: ob eamque rem in bonitate et amplexu parentis nostri ac<juiescimus, in virtute eonditoris perfugium quaerimus. Adire insistimus auctorem omniuni bonorum, tamquam spectari ab eo velimus aegruni animum, imbecillas vii-es, inopiam nostrarn: plenique spe, tutelam atque opem eius imploramus, qui aegrotationum medicinám, infirmitatis miseriaeque solatia praebere solus [»otest. Tali habitu animi modeste de se, ut oportet, submisseque iudicantis, mire flectitur Deus ad olementiam, quia quemadmodum superbis resistit, ita humilibus dat gratiam. c) —• Saucta igitur sit apud omnes consuetudo precandi: mens, animus, vox precentur: unáque simul ratio vivendi consentiat, ut videlicet per legum divinarum custodiam perennis ad Deum ascensus vita nostra videatur. Quemadmodum virtutes ceterae, ita haec etiam, de qua loquimur, gignitur et sustentatur fide divina. Deus enim auctor est, quae sint homini vera atque unice per se expetenda bona: itemque infínitam Dei bonitatem, et Jesu redemptoris merita eodem auetore cognovi]) Matth. XXVI. 41. а) Luc. VI. 12. 3) Luc. XXII. 43. *) Luc. XI. 9. s) Matth. VII. 11. б) I. Petr. V. 5.