Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1889

Index

o tanta piviestantia: sed quod ipsa philosopbia veterum praecipiebat, domitas babere cupidi­tates nemo non debet: idque ii maiore etiam studio, quibus rerum mortaliura quotidianus usus irritamenta maiora suppeditat: r.isi qui stulte putet, minus esse vigilandum nbi prae­sentius imrainet discrimen, aut, qui gravius aegrotant, eos minus egere medicina. — Is vero, qui in eiusmodi conflictn suscipitnr, labor magnis compensatur, praeter caelestia atqne im­mortalia, bonis: in primis quod isío modo, sedata perturbatione partiura, plurimum resti­tuitur naturae de dignitate pristina. Hao enira lege est atque hoc ordine generatus homo, ut animus imperaret corpori, appetitus mente consilioque regerentur: eoque fit. ut non dedere se pessimis dominis cupiditatibus, praestantissima sit maximeque optanda libertás. — Prae­terea in ipsa humani generis sooietate non apparet quid expectari ab homine sine hac animi affectione possit. Utrumne futurus est ad bene merendum propensus, qui facienda, fugienda, metiri amore sui consueverit? Non magnanimus quisquam esse potest, non beneíicus, non misericors, non abstinens, qui non se ipse vincere didioerit, atque humana oronia prae vir­tute conteinnere. — Nec silebimus, id omnino videri divino provisum consilio, ut nulla afferri salus hominibus, nisi cum contentione et dolore queat. Revera si Deus Iiberationem culpae et errati veniarn hominum generi dedit, hac lege dedit, ut Unigenitus suus poenas sibi debi­tas iustasque persolveret. lustitiaque divinae cum Iesus Christus satisfacere alia atque alia ratione potuisset, maluit tamen per summos cruciatus profusá vita satisfacere. Atque ita alumnis ac sectatoribus suis hanc legem imposuit suo cruore sancitam, ut eorum esset vita cum morum ac temporum vitiis perpetua certatio. Quid Apostolos ad imbuenduni veritate mundum fecít invictos, quid Martyres innumerabiles in fldei christianae cruento testimonio roboravit. nisi affectio animi illi legi obtemperans sine tiinore? Nec alia viá ire perrexerunt, quotquot curae fűit vivere more christiano, sibique virtute consulere : neque igitur alia nobis eundum, si consultum saluti volumus vei nostrae singulorurn, vei cornmuni. Itaque, dominante procacitate libidinum, tueri se quemque viriliter necesse est a blandiinentis luxu­riae: cumque passim sit in fruendis opibus et copiis tani insolens ostentatio, rnuniendus ani­mus est contra divitiarum sumptuosasillecebras. ne hisinhians animus, quaeappellantur bona. quae nec satiare eum possunt, ac brevi sunt dilapsura, thesaurum amittat non deficientem in caelis. Denique illud etiam dolendum, quod opiniones atque exempla perniciosa tanto opere ad niollienclos animos valuerunt,utplurimos iarn prope pudeat nominis vitaeque christianae: quod quidem aut perditae nequitiae est. aut segnitiae inertissimae. l'trumque detestabile, utrumque tale, ut nullum homini malum maius. Quaenam enim reliqua salus esset, aut (pia spe niterentur hoinines, si gloriari in nomine lesu Christi desierint, si vitám ex praeceptis evangelicis constanter aperteque agere recusarint? Vulgo queruntur viris fortibus sterile sae­culum. Revocentur cbristiani móres: simul érit gravitas et constantia ingeniis restituta. Sed tantorum magnitudini varietatique officiorum virtus hominum par esse sola non potest. Quo modo corpori, ut alatur, panem quotidianum. sic animae, ut ad virtutem confir­metur, nervos atque robur impetrare divinitus necesse est. Quare communis illa conditio lexque vitae, quam in perpetua quadam diximus dimicatione consistere, obsecrandi Deum

Next

/
Oldalképek
Tartalom