Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1889

Index

— 4 — humánum genus sernel quidem lesus Christus profuso sanguine redemit, sed perennis ac perpetua est virtus tanti operis tantique muneris: et non est in alio aliquo salus. Quare qui eupiditatum popularium crescentem flammam nituritur oppositu legum extinguere, ii quidem pro iustitia oontendunt: sed intelligant, nullo se fructu aut certe perexiguo laboréin con­sumpturos, quamdiu obstinaverint animo respuere virtutem Evangelii, Eeolesiaeque nolle advocatam operáin. In hoc posita malorum sanatio est, ut, mutatis consiliis. et privátim et publioe rernigretur ad Iesum Christum, christianamque vivendi viam. Iamvero totius vitae christianae summa et eaput est, non indulgere oorruptis sae­culi moribus, sed repugnare ac resistere constanter oportere. Id auctoris fidei et consumma­toris Iesu omnia diota et faota, leges et instituta, vita et mors deolarant. Igitur quantumvis pravitate naturae et morum longe trahamur alio, curramus oportet ad propositum nobis cer­tamen armati et parati eodem animo eisdemque armis, quibus lile, qui proposito sibi gaudio sustinuit crucem.'-) Proptereaque hoc pritnum videant homines atque intelligant, quam sit a professione christiani nominis alienum persequi, uti mos est, cuiusquernodi voluptates horrere comites virtutis labores, nihilque recusare sibi, quod sensibus suaviter delicateque blandiatur. Qui sünt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentüs 3) ita ut consequens sit, Christi non esse, in quibus non exercitatio sit consuetudoque patiendi cum aspernatione mollium et delicatarum voluptatum. Revixit enim lioino ínflnita Dei bonitate in spem bonorum immortalium, unde exciderat, sed ea consequi non potest, nisi ipsis Christi vestigiis ingredi conetur, et cogitatione exemploruin eius mentem suam moresque confor­met. Itaque non consilium, sed offlcium, neque eorum dumtaxat, qui perfectius vitae opta­verint genus, sed pláne omnium est, mortificationem Iesu in corpore quemque suo circumferre. 4) — Ipsa naturae lex. quae iubet hominem cum virtute vivere, qui secus posset salva con­sistere? Deletur enim sacro baptisiuate peccatum, quod est nascendo contractum, sed stir­pes distoj'tae ac pravae, (pias peccatum insevit, nequaquam tolluntur. Pars hominis ea, quae expers rationis est, etsi resistentibus viriliterque per Iesu Christi gratiam repugnantibus nocere non possit, tamen cum ratione de imperio pugnat, omnera anitni statum perturbat, voluntatemque tyrannice a virtute detorquet tanta vi, ut nec vitia fugere nec officia servare sine quotidiana dimicatione possimus. Manere autem in baptizatis concupiscentiam vei fomi­tem, haec sancta synodus fatetur ac sentit, quae cum ad agonem relicta sit, nocere non consen­tientibus sed viriliter per Iesu Christi gratiam repugnantibus non valet; quinimo qui legitime certaverit coronabitur. r') — Est in hoc certamine gradus fortitudinis, quo virtus non perve­niat nisi excellens, eorum videlicet, qui in profligandis motibus a ratione aversis eo usque profecerunt ut caelestem in terris vitám agere propemodum videantur. Esto, paucorum sit r) Act. 4. 12. 2) Heb. xn, i: 2. 3) Galat. V. 24. 4) II. Cor. IV. 10. 5) Conc. Trid. Sess. V. cau. 5.

Next

/
Oldalképek
Tartalom