Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1888

Index

Id cum dieunt, sibi minimé eohaerent. Etenim si est, quod ipsi consentiunt nec dissentire potest jure quisquam, si est Dei legislatoris obediendum voluntati, quia totus homo in pote­state est Dei et ad Deum tendit: consequitur posse neminem auctoritati ejus legiferae íines modumve praescribere, quin hoc ipso faciat contra obedientiam debitam. Immo vero si tantum sibi mens arrogarit humana, ut, quae et quanta sínt tum Deo jura, tum sibi ofticia, velit ipsa decernere, verecundiam legum divinarum plus retinebit specie, quam re, et arbitrium ejus valebit prae auctoritate ac providentia Dei. — Necesse est igitur, vivendi normám constanter religioseque, ut a lege aeterna, ita ab omnibus singulisque petere legibus, quas infinite sapiens, infinite potens Deus, qua sibi ratione visum est, tradidit, quasque nosse tuto possumus perspicuis, nec ullo modo addubitandis notis. Eo vei magis, quod istius generis leges, quoniam idein habent, quod lex aeterna, prin­cipium eumdemque auctorem, omnino et cum ratione concordant et perfectionem adjun­gunt ad naturale jus ; eaedemque magisterium Dei ipsius complectuntur, qui scilicet, nostra ne mens, neu voluntas in errorem labatur, nutu ductuque suo utramque benigne regit. Sit igitur sancte i.nviolateque conjunctum, quod nec disjungi potest, nec debet, omnibusque in rebus, quod ipsa naturalis ratio praecipit, obnoxie Deo obedienterque serviatur. Mitiores aliquanto sunt, sed nihilo sibi magis constant, qui ajunt nutu legum divinarum dirigendam utique vitám ac móres esse privatorum, non tamen civitatis ; in rebus publicis fas esse a jussis Dei discedere, nec ad ea ullo modo in condendis legi­bus intueri. Ex quo perniciosum illud gignitur consectarium, civitatis Ecclesiaeque rationes dissociari oportere. Sed haec quam absurde dieantur, haud difflculter intelligi­tur. Cum enim clamet ipsa natura, oportere civibus in societate suppetere copias oppor­tunitatesque ad vitáin honeste. scilicet secundum Dei leges, degendam, quia Deus est omnis honestatis justitiaeque princípium: profecto illud vehementer repugnat, posse iisdem de legibus nihil curare, vei etiam quidquam infense statuere civitatein. — Deinde qui populo praesunt, hoc omnino rei publicae debent, ut non solum commodis et rebus externis, sed maximé animi bonis, legum sapientia, consulant. Atqui ad istorum incre­menta bonorum ne cogitari quidem potest quidquam iis legibus aptius, quae Deum habeant auctorem; ob eamque rem qui in regendis civitatibus nolunt divinarum legum haberi rationem, aberrantem faciunt ab instituto suo et a praescriptione naturae politicam potestatem. Sed quod magis interest, quodque alias Nosmetipsi, nec semel, monuimus, quamvis principatus civilis non eodem, quo sacer, proxime spectet, nec iisdem eat itineribus: in potestate tamen gerenda obviam esse interdurn alteri altér necessario debet. Est enim utriusque in eosdem impérium, nec raro fit, ut iisdem de rebus uterque, etsi non eadem ratione, decernat. Id quotiescumque usuveniat, cum confligere absurdum sit, sapientissimaeque voluntati Dei aperte repugnet. quemdam esse modum atcpie ordinem necesse est, ex quo, causis contentionum certationumque subla­tis, ratio concors in agendis rebus existat. Et hujusmodi concordiam non inepte similem

Next

/
Oldalképek
Tartalom