Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1888
Index
— 97 — conjunctioni dixere, quae animum inter et corpus intercedit, idque commodo utriusque partis ; quarum distractio nominatim est perniciosa corpori, quippe cujus vitám extinguit. Quae quo melius appareant, varia libertatis incrementa, quae nostrae quaesita aetati feruntur, separatim considerari oportet. — Ac primo illud in singulis personis videamus, quod est tantopere virtuti religionis contrarium, scilieet de libertate, uti loquuntur cultus. Quae hoc est veluti fundaraento constituta, integrum cuique esse, aut quam libuerit, aut omnino nullám profiteri religionem. — Oontra vero ex omnibus hominum officiis illud est sine dubitatione maximum ac sanctissimum, quo pie religioseque Deum colere homines jubemur. Idque necessario ex eo consequitur, quod in Dei potestate perpetuo suraus, Dei nuinine providentiaque gubernamur, ab eoque profecti, ad eum reverti debemus. — Huc accedit, virtutem veri nominis nullám esse sitié religione posse; virtus enim morális est, cujus officia versantur in iis, quae ducunt ad Deuin. quatenus homini est summum atque ultimiun bonorum; ideoque religio, quae operatur ea, quae directe et immecliate ordinantur in lionorem divinum *), cunctarum princeps est moderatrixque virtutum. Ac si quaeratur, cum plures et inter se dissidentes usurpentur religiones, quam sequi unam ex omnibus necesse sit ? eam certe, ratio et natura respondent, quam Deus jusserit, quam ipsam facile homines queant notis quibusdam exterioribus agnoscere. quibus eam distinxisse divina providentia voluit, quia in re tanti momenti summae errorem ruinae essent consecuturae. Quapropter oblata illa, de qua loquimur, libertate, haec homini potestas tribuitur, ut officium sanctissimum impune pervertat vei deserat, ideoque ut aversus ab incommutabili bono sese ad malum convertat; quod, sicut diximus, non libertás, sed depravatio libertatis est, et abjecti in peccatum animi servitus. Eadem libertás si consideretur in civitatibus, hoc sane vult, nihil esse, quod ullum Deo cultum civitas adhibeat aut adhiberi publice velit; nullum anteferri alteri, sed aequo jure omnes haberi oportere, nec habita ratione populi, si populus catholicum profiteatur nomen. Quae ut recta essent, verum esse oporteret, civilis hominum communitatis officia adversus Deum aut nulla esse, aut impune solvi posse : quod est utrumque aperte falsum. Etenim dubitari non potest, quin sit Dei voluntate inter homines coniuncta societas, sive partes, sive forma ejus spectetur, quae est auctoritas, sive causa, sive earum,quas homini parit, magnarum utilitatum copia. Deus est, qui hominem ad congregationein genuit atque in coetu sui similium collocavit, ut quod natura ejus desideraret, nec ipse assequi solitarius potuisset, in consociatione reperiret. Quamobrem Deum civilis societas, quia societas, est, parentem et auctorem suum agnoscat necesse est, atque ejus potestatem dominatumque vereatur et colat. Vetat igitur justitia, vetat ratio atheam esse, vei, quod in atheismum recideret, erga varias, ut loquuntur, religiones pari modo affectam civitatem, eademque singulis jura promiscue largiri. — Cum igitur sit unius religionis necessaria in civitate professio, prof teri *) S. Th. II—II. qu. LXXXI. a. 6. LITT. CIRC. 1888. 24