Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1888
Index
— 93 cives, communi disciplina adhibita, pravos et in vitia promptos coercendo, ut a nialo deterriti id, quod reotum est, consectentur. aut saltem offensioni noxaeque ne sint eivitati. — Alia vero civilis potestatis praescripta non ex naturali jure statim et proxime, sed longius et oblique consequuntur, resque varias definiunt, de quibus non est. nisi generatim atque universe. natura eautuin. Sic suam conferre operám cives ad tranquillitatem prosperitatemque publicam natura jubet; quantuni operae, quo pacto. quibus in rebus, non natura, sed hominum sapientiá constituitur. Jamvero peculiaribus hisce vivendi regulis prudenti ratione inventis, legitimaque potestate propositis, lex humana proprii nominis continetur. Quae quidem lex ad flnem communitati propositum cives universos conspirare jubet. defiectere prohibet; eademque quatenus pedisequa et consentiens est praescriptionibus naturae, ducit ad ea. quae honesta sunt. a contrariis deterret. Ex quo intelligitur, omnino in aeterna Dei lege normám et regulám positam esse libertatis, nec singulorum dumtaxat hominum, sed etiam communitatis et conjunctionis humanae. — Igitur in hominum societate libertás veri nominis non est in eo posita, ut agas. quod lubet, ex quo vei maxima existeret túrba et confusio in oppressionem civitatis evasura : sed in hoc, ut per leges civiles expeditius possis secundum legis aeternae praescripta vivere. Eorum vero. qui praesunt, non in eo sita libertás est, ut imperare temere et ad libidinem queant, quod pariter ílagitiosum esset et cum summa etiam reipublicae pernicie eonjunctum, sed humanarum vis legum liaec debet esse, ut ab aeterna lege manare intelligantur. nec quidquam sanc-ire, quod non in ea, veluti in principio universi juris. contineatur. Sapientissime Augustinus : *) ,, Simul etiam te videre arbitror, in illa temporali (lege) nihil esse justum atque legitimum, quod non ex hac aeterna (lege) sibi liomines derivarint." Si quid igitur ab aliqua potestate sanciatur. quod a principiis rectae rationis dissideat, sitque reipublicae perniciosum. vim legis nullám haberet, quia nec regula justitiae esset, et homines a bono. cui nata societas est. abduceret. Natura igitur libertatis humanae, quocumque in genere consideretur, tam in personis singulis, quam in consociatis, nec minus in iis, qui imperant. quam in iis, qui parent, necessitatem complectitur obtemperandi summae cuidam aeternaeque rationi. quae nihil est aliud, nisi auctoritas jubentis, vetantis Dei. Atque hoc justissimum in homines impérium Dei tantum abest, ut libertatem tollat, aut ullo modo diminuat, ut potius tueatur ac perflciat. Suum quippe finem consectari et assequi, omnium naturarum est vera perfectio ; supremus autem finis, quo libertás aspirare debet humana, Deus est. Haec verissimae altissimaeque praecepta doctrinae. vei solo nobis lumine rationis cognita, Ecclesia quidem exemplis doctrinaque divini Auctoris sui erudita passim propagavit, asseruit; quibus ipsis et munus suum metiri, et christianas infonnare gentes nunquam destitit. In genere morum leges evangelicae non solum omni ethnicorum sapientiae longissime praestant, sed pláne vocant hominern atque instituunt ad inauditam veteribus sanctitatem. effectumque propiorem Deo simul efficiunt perfectioris compotem *) De Lib. Arb. lib. I. eap. 6. n. 15.