Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1888
Index
— 92 in hoc. nostrae ut voluntates a recta ratione ne cliscrepent, prima est causa, tamquam in radice, quaerenda. Nihilque tani perversum praeposterumque dici cogitarive posset, quam illud, hominem, quia natura liber est, idcirco esse oportere legis expertem; quod si ita esset, hoc profecto consequeretur, necesse ad libertatem esse non cohaerere cum ratione; cum contra longe verissimurn sit, idcirco legi oportere subesse, quia est natura liber. Isto modo (lux homini in agendo lex est, eurademque praemiis poenisque propositis ad recte faciendum allicit, a peccando deterret. — Talis est princeps omnium lex naturalis, quae scripta est et insculpta in hominum animis singulorum, quia ipsa est huraana ratio recte facere jubens et peccare vetans. Ista vero humanae rationis praescriptio vim habere legis non potest, nisi quia altioris est vox atque interpres rationis, cui mentem libertatemque nostram subjectam esse oporteat. Vis enim legis cum ea sit. ofíicia imponere et jura tribuere, tota in auctoritate nititur, hoc est in vera potestate statuencli ofíicia describendique jura, item poenis praemiisque imperata sanciendi; quae quidem omnia in homine liquet esse non posse, si normám actionibus ipse suis summus sibi legislator daret. Ergo consequitur, ut naturae lex sit ipsa lex aetema, insita in iis, qui ratione utuntur, eosque inclinans ad debitum actum et finem, eaque est ipsa aeterna ratio creatoris universumque mundum gubernantis Dei. — Ad hanc agendi regulám peccandique frenos singularia quaedam praesidia, Dei beneficio, adjuncta sunt, ad confirmandam hominis regendamque voluntatem aptissima. In quibus princeps est atque excellit divinae virtus gratiae; quae cum mentem illustret, voluntatemqne salutari constantia roboratarn ad morale bonum semper impellat, expeditiorem efficit simulque tutiorem nativae libertatis usum. Ac longe est a veritate alienum, interveniente Ueo, minus esse liberos motus voluntarios; nam intima in homine et cum naturali propensione congruens est divinae vis gratiae, quia ab ipso et animi et voluntatis nostrae auctore manat, a quo res omnes convenienter naturae suae moventur. Immo gratia divina, ut monet angelicus Doctor, ob hanc causam, quod a naturae opifíce proficiscitur, mire nata atque apta est ad tuendas quasque naturas, eonservandosque móres, vim, effícientiam singularum. Quae vero de libertate singulorum dicta sunt, ea ad homines civili inter se societate conjunctos facile transferuntur. Nam quod ratio lexque naturalis in hominibus singulis, idem efficit in consociatis lex humana ad bonum commune civium promulgata. — Ex hominum legibus aliae in eo versantur, quod est bonum malumve natura, atque alterum sequi praecipiunt, alterum fugere, adjuncta sanctione debita. Sed istiusmodi decreta nequaquam ducunt ab hominum societate princípium, quia societas sicut humanam naturam non ipsa genuit. ita pariter nec bonum procreat naturae conveniens, nec malum naturae dissentaneum ; sed potius ipsi hominum societati antecedunt, omninoque sunt a lege naturali ac propterea a lege aeterna repetenda. Juris igitur naturalis praecepta, hominum comprehensa legibus, non vim solum habent legis humanae, sed praecipue illud multo altius multoque augustius complectuntur impérium, quocl ab ipsa lege naturae et a lege aeterna proficiscitur. Et in isto genere legum hoc fere civilis legumlatoris munus est, obedientes facere