Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1888

Index

— 98 ­•eam oportet, quae unice vera est. quaeque non difticulter, praesertim in civitatibus catholi­cis, agnoscitur, cum in ea tamquam insignitae notae veritatis appareant. Itaque hanc. qui rempublicam gerunt. conservent, hanc tueantur. si volunt prudenter atque utiliter, ut debent, civium communitati consulere. Publica enim potestas propter eorum, qui reguntur. utilitatem constituta est; et quamquam hoc proxime spectat. deducere cives ad hujus, quae in terris degitur, vitae prosperitatem, tamen non minuere, sed augere homini debet facultatem adi­piscendi summum illud atque extrernum bonorum, in quo felicitas hominum sempiterna con­sistit, quo perveniri non potest religione neglecta. Sed haec alias uberius exposuimus; in praesentia id animaclverti tantum volumus, istiusmodi libertatern valde obesse verae cum eorum, qui regunt. tum qui reguntur. libertati. Pi'odest autem mirifice religio, quippe quae primum ortum potestatis a Deo ipso repetit, gra­vissimeque principes jubet offlciorum suorum esse niemores. nihil injuste acerbeve imperare, benigne ac fere cum caritate paterna populo praeesse. Eadem potestati legitimae cives vult esse subjectos, ut Dei ministris; eosque cum rectoribus reipublicae non obedientia solum, sed verecundia et amore conjugit, interdictis seditionibus. cunctisque incoeptis, quae ordi­nem tranquillitatemque publicam perturbare queant, quaeque tandem causam afferunl, cur majoribus frenis libertás civium constringatur. Praetermittimus, quantum religio bonis moribus •conducat, et quantum libertati móres boni. Nam ratio ostendit, et história confirmat, quo sint melius moratae, eo plus libertate et opibus et imperio valere civitates. Jam aliquid consideretur de libertate loquendi, formisque litterarum, quodcumque libeat exprimendi. Hujus profecto non modice temperatae, sed modum et finem transeuntis libertatis jus esse non posse. vix attinet dicere. Est enim jus facultas morális, quam, ut dixi­mus saepiusque est dicendum, absurdum est existimare, veritati et mendacio, honestati et turpitudini promiscue et communiter a natura datam. Quae vera, quae honesta sunt, ea libere prudenterque in civitate propagare jus est, ut ad quamplures pertineant; opinionum mendacia, quibus nulla menti capitalior pestis, item vitia, quae animum moresque corrum­punt. aequum est auctoritate publica diligenter coerceri, ne serpere ad perniciem reipubli­cae queant. Peccata licentis ingenii, quae sane in oppressionem cadunt multitudinis imperi­tae, rectum est auctoritae legum non minus coerceri, quam illatas per vim imbecillioribus injurias. Eo magis, quod civium pars longe maxima praestigias cavere captionesque diale­cticas. praesertim quae blandiantur cupiditatibus, aut non possunt omnino, aut sine summa difficultate non possunt. Permissa cuilibet loquendi scribendique infinita licentia, nihil est sanctum inviolatumqne permansurum; ne illis quidem parcetur maximis verissimisque naturae judiciis, quae habenda sunt velut commune idemque nobilissimum humani generis patrimonium. Sic sensim obducta tenebris veritate. id quod saepe contigit, facile domina­bitur opinionum error perniciosus et multiplex. Qua ex re tantum capiet licentia commodi. quantum detrimenti libertás; eo enim est major futura libertás ac tutior, quo frena licentia majora.— At vero de rebus opinabilibus disputationi hominum a Deo permissis, utique quod piacet sentire. quodque sentiatur. libere eloqui concessum est. non repugnante natura; talis

Next

/
Oldalképek
Tartalom