Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1886

Index

— 21 — Exivit igitur in his sublimibus Epistolis sermo vigilantissirni Pastoris Nostri ia uni­versum orbem, ut, quod cunctorum fidelium saluti, cunctarum societatum civiliura decori, utilitati ot sanctiíicationi cedat : id cunctorum etiam precibus. spiritualibus laboribus et charitatis erga Deum et homines exercendae operibus laetissime praeparetur. — et quod in laeto suo exitu glóriám immortalis Dei. regnique Ejus in terris incrementum operetur: sin­gularibus etiam gratiis divinis, dispensationi Vicarii Christi commissis. et per eum rnundo piissime impertitis foecundetur, floreat et fructificet. Nostrum jam erit stúdiósé curare, utnon solurn auribus excipiamus, sed et mente pene­tremus, corde recondamus et operibus sequamur monita illa. — laetumque effectum gratia­rum illarum, quae nobis nunc tam benigne offeruntur. quarumve vi et iuvamine summopere indigemus, tum in vita nostra intima túra vero in ornni externa nostra actione exhibeamus. Et merito. Quis enimvero est inter nos, qui non sentiat, quantis periculis, quantis darnnis salus nostra in murido hoc, quem in maligno positum aeterna Veritas enunciat, nostra ipsa expe­rientia clamat. expositi simus, quoties triumphet in vita nostra super melioribus charisma­tibus spiritus superbiae, irae, sensualitatis, invidiae, babendi cupidinis, vindictae et inobedien­tiae, quamve facilem saepe victoriam funestis liis vitiis procurent malae nostrae cupiditates, nequam assuetudines et debilitas voluntatis —ad ea, quae Dei sunt, facienda desidis.—Quo­ties non cogimur plangere coram Deo defectum pietatis in precibus nostris, clefectum zeli in vocationis agendis, defectum moderationis in prosperis, defectum patientiae in adversis, — (jiioties non evenit, ut insuperhabentes aeterna Dei mandata non tam ea quaeramus, quae sursuin sunt, sed potius ea. quae sunt super terram. — quoties non rependimus Deo mala pro bonis, — quoties non negamus facto charitatem. quae dona spiritualia et temporalia a Domino gratis accepta cum indigis nostris fratribus benefaciendo partiatur, — et quoties non fit. ut, dumpost certa temporum spatia vitae cursum actionesque nostras ad legisDomi­nicae mensuram exigimus, experiri cogamur. nos non tam proficere, quam potius deficere et regredi in bonis, — tali autem facto increscere in nobis materiam irae Domini justique rigoris ab Aeterno Judice contra nos olini exercendi! Quae cuncta curatius recogitantes merito intima gratitudine replebimur erga Bealis­simum Patrem Nostrum pro saluberrimis doctrinis, quibus nos iterum ad ea, quae pia et salutaria sunt, strenue prosequenda. quae vero detrimento anirnae cederent, sollicite cavenda hortatur; — sapientissime simul exhibens intimum illurn nexum. quo salus singulorum bene ordinatae Status Civilis rationi adligatur, hic vero e singulorum civium fide et virtute suum recipit firmamentum. Quare nec deest Beatissimus Páter, quantum in se est, monendo et juvando, ut Statuum Civilium, qui bonis malisque institutionibus, utilibus et iniquis legibus, publica­rumque in ipsis rerum ratione potentissimum sive faventem, sive perniciosum in omnes etiam spii'ituales nostras res influxum exercent, indolem aeternis Dei, qui Civilis etiam So­cietatis Auctor est, intentionibus et legibus consonam reddat.

Next

/
Oldalképek
Tartalom