Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1886
Index
Facitque id sapierítissimo sane consilio! Audiamus enira fidos temporuni actorum testes in generis nostri história : et nunc dicta factis demonstrata reperiemus videntes. quam potentes sive suppetias ferant, sive strages inferant vitae nostrae intellectuali et morali salutique animarum Civilis Status sive recte sive secus dispositi instituta, quamve necessarium sit, ut duae illae societates a Statore Aeterno ad omnigenam humani generis salutem proourandam institutae: Ecclesia et Civitas amico foedere junctae adjutrices sibi invicem praebeant manus et ab omni mutua rerum et operationum suarum perturbatione abstineant. Quodipsum, ceu secundus pontificii moniti scopus, ut, quantum in rebus humanis situm est, quo certius attingatur: nos omnes, qui non solum ad carpendos, sed simul ad laboriose procurandos omnis melioris rerum status fructus vocamur et obiigamur. studiosissime adhibeamus ea média, quae pia Summi Pontiíicis sollicitudo nobis aureo Encyclicarum suarum tenore offert et commendat. Haec vero primum et principali loco circa. fidem et sanctificationem nostram vertuntur. Civitas enim e hominibus coalescit et tunc nonnisi christiano genio animabitur, aeternis Dei legibus se conformabit, si in membris ejusdem, singulis hominibus, genius ille legesque divinae dominantes evaserint. 1. Quem ad linein, Venerabiles Fratres et Filii in Christo üilectissimi ! quanto certius in nobis et populo nostro assequendum singulariter dirigatur nunc pastoralis nostra sollicitudo ad opera et gratias extraordinarii Jubilaei pro anno hocce apostolica provi< lenti A annunciati! Modum ejusdem toto anno 188(5-0 duraturi diserte exponunt Pontificae litterae. Juxta quarum tenores measque heic subsecuturas praescriptiones Sacri Curiones terapus Jubilaei observandaque jubilaearia, devotionum et jejunioruin seriem Dominica Septuagesimae, usque quam sufficiens pro seria praeparatione tempus habent, fidelibus promulgabunt, accomrnodá inde simul occasione sumtá de sublimibus Sanctissimi Patris enunciationibus doctrinisque ambarum Encylicarum ampliorem ad fideles sermonem faciendi. Trés Ecclesias juxta voluutatem Sanctissimi Domini visitandas deíigo pro Colocza Ecelesiam Cathedralem. illas iternPP. Jesuitarum et Sororum Scholarium de Domina Nostra; pro Maria-Theresiopoli tres parochiales Ecclesias, pro reliquis autem civitatibus et locis: Ecelesiam ubique parochialem, et praeier illám aliam, si adest, fors Religiosorum Ecelesiam autCapellam majorem fors coemeterialem, aut distinctiores Statuas Sanctissimae Trinitatis Sanctorumque, vei Cruces in publieo loeatas, post prudentem localis Sacri Ourionis deleetuin populo aeqcre^raevíe indicandas. Ubi tria sacra loca commode deligi et frequentari non possunt : duo defigantur trinis vicibus visitanda; ubi vero nonnisi unicuin_opportunum pro hoc pio actu saerarium adest: istud sexies adibunt devotionem jubilaearem debite persolvere optantes. Preces ad intentionem Encyclicis Pontiíiciis expressam absolvendae: quinquies pie