Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1886
Index
— 10 — facultatis ad agendum legitimae, possidere dicitur conoessu beneticioque prinoipum eivitatis. — Si qua vero in republioa suum Ecclesia jus, ipsis civilibus legibus probantibus, teneat, publioeque inter utramque potestatem pactio aliqua facta sit, principio clamant, dissociari Ecclesiae rationes a reipublicae rationibus oportere; idque eo consilio, ut facere contra interpositam fidem impune liceat, omniumque rerum liabere, remotis impedimentis, arbitrium. — Id vero cum patienter ferre Ecclesia non possit, neque enim potest officia cleserere sanctissima et maxima, omninoque postulet, ut obligata sibi íides integre religioseque solvatur, saepe sacram inter ac civilem potestatem dimicationes nascuntur, quarum ille fenne est exitus, alteram. ut quae minus est opibus humanis valida, alteri ut validiori succumbere." „Ita Ecclesiam, in hoc rerum publicarum statu, qui nunc a plerisque adamatur, mos et voluntas est, aut prorsus de medio pellere, aut vinctam adstrictamque imperio tenere. Quae publice aguntur, eo consilio magnam partém aguntur. Leges, administratio civitatum, expers religionis adolescentium institutio, spoliato excidiumque ordinum religiosorum, eversio principatus civilis Pontiflcum romanorum, liuc spectant omnia, incidere nervos institutorum ebristianorum, Ecclesiaeque catholicae et libertatem in angustum deducere, et jura eetera comminuere." „Ejusmodi de regenda civitate sententias ipsa naturalis ratio convincit, a veritate dissidere plurimuni. — Quidquid enim potestatis usquam est, a Deo tamquam maximo augustissimoque fonté proficisci, ipsa natura testatur. Impérium autem populare, quod, nullo ad Deum respectu, in multitudine inesse natura dicitur, si praeclare ad suppeditandum valet blandimenta et flammas multarum cupiditatum, nulla quidem nititur ratione probabili, neque satis habere virium potest ad securitatem publicam quietamque ordinis constantiam. Revera liis doctrinis res inclinavere usque eo, ut haec a pluribus tamquain lex in civili prudentia sanciatur, seditiones posse jure conflari. Valet enim opinio, nihilo principes pluris esse, quam delectos quosdam, qui voluntatem popularem exequantur: ex quo tit, quod necesse est, ut omnia sint pariter cum f>o[niII arbitrio mutabilia. et timor aliquis turbarum semper impendeat." „De religione autem putare, nihil inter formás dispares et contrarias interesse. hunc pláne habét exitum.nolle ullain probare iudicio, nolle usu. Atqui istud ab atheismo, si nomine aliquid diftert, re nihil differt. Quibus enim Deum esse persuasum est. ii. modo constare sibi nec esse perabsurdi velint, necessario intelligunt, usitatas in cultu divino rationes, quarum tanta est differentia maximisque etiam de rebus dissimilitudo et pugna, aeque probabiles. aeque bonas. aeque Deo acceptas esse omnes non posse." „Sic illa quidlibet sentiendi litterarumque formis quidlibet exprimendi facultas. omni moderatione posthabita, non quoddam est propria vi sua bonum. quo societas humana jure laetetur : sed multorum malorum fons et origo. — Libertás, ut quae virtus est hominem perliciens, debet in eo quod verum sit. quodque bonum. versari : boni autem verique ratio mutari ad hominis arbitrium non potest, sed manet semper eadem, neque minus est, quam ipsa rerum natura. incommutabilis. Si mens adsentiatur opinionibus fa Isis. si malum voluntas