Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1886
Index
adsumat et ad id se applicet, perfectionem sui neutra consequitur, sed excidunt dignitate naturali et in comiptelam ambae delabuntur. Quaecumque sunt igitur virtuti veritatique contraria, ea in Ince atque in oculis honiinum ponere non est aequuni : gratia tutelave legutn defendere, multo minus. Sola bene acta vita via est in caelum, quo tendiinus universi : oh earaque rem aberrat civitas a regula et praescriptione uaturae, si licentiam opinionurn praveque faotorum in tantura lascivire siuat, ut impune liceat mentes a veritate, animos a virtute deducere. — Ecclesiam vero. quam Deus ipse constituit. ab actione vitae excludere a legibus. ab institutione adolescentium. a societate domestica. magnus et perniciosus est error. Bene morata civitas esse. sublata religione. non potest : jamque plus fortasse. quam oporteret. est cognitum. qualis in se sit et quorsum pertineat illa de vita et moribns philosopliia. quam civilem nominant. Vera est magistra virtutis et custos raorurn Ecclesia Christi: ea est, quae incolumia tuetur principia, unde officia ducuntur, propositisque caussis ad honeste vivendum efficacissimis. jubet non solum fugere prave facta. sed regere motus animi rationi contrarios etiam sine effectu. — Ecclesiam vero in suorurn officioruin munere potestati civili velle esse subjectam, magna quidem injuria, raagna temeritas est. Hoc facto perturbatur ordo. quia quae naturalia sunt praeponuntur iis. quae sunt supra naturam : tollitur aut certe magnopere ininuitur frequentia bonorum, quibus, si nulla re impediretur, communem vitám Ecclesia compleret: praetereaque via ad inimicitias munitur et certamina, quae quantam utrique reipublicae perniciem afferant, nimis saepe eventus demonstravit." „Hujusrnodi doctrinas, quae nec humanae rationi probantur, et pluriinum liabent in civilem disciplinam monienti, romani Pontiííces decessores Xostri, cum probe intelligerent quid a se postularet apostolicum munus, impune abire nequaquain passi sunt. Sic Gregorius XVI. per Encyclicas litteras hoc initio Mirari vos die XV Augusti anno MDCCCXXXII, magna sententiarum gravitate ea perculit, quae jam praedicabantur, in cultu divino nullum adliibere delectum oportere: integrum singulis esse, quod maiint, de religione judicare: solam cuique suam esse conscientiam judicem : praeterea edere quae quisque senserit, itemque res moliri novas in civitate licere. De rationibus rei sacrae reique civilis distraliendis sic idem Pontifex : „Neque laetiora et religioni et principatui ominari possemus ex eorum votis, qui Ecclesiam a regno separari, mutuamque imperii cum sacerdotio concordiam abrumpi discupiunt. Gonstat quippe, pertimesci ab irnpudentissimae libertatis amatoribus concordiam illám, quae semper rei et sacrae et civili íausta extitit et salutaris." — Non absimili modo Pius IX, ut sese opportunitas dedit, ex opinionibus falsis, quae maximé valere coepissent, plures notavit, easdemque postea in unum cogi jussit, ut scilicet in tanta errorum colluvione haberent catholici homines, quod sine ottensione sequerentur." x) ') Earum nonnulhu iudicare sufficiat. Prop. XIX — Ecclesia non est vera perfectaque societas pláne libera, nec pollet suis propriis et constantibus juribus sibi a divino sno Fundatore collatis, sed civilis potestatis est definire quae sint Ecclesiae jura ac limites, intra quos eadem jura exercere queat.