Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1884
Index
78 — „suas edant ephemeridas, nihilominus tamen. re penitus perspecta, genus societatum „olandestinarum moremque retinent. Plura quippe in iis sunt arcanis similia, quae 11011 „externos solum. sed gregales etiam bene multos exquisitissima diligentia celari lex est: „cujusmodi sunt intima atque ultima consilia, snmmi factionum prinoipes, occulta „quaedam et intestina conventieula: item decreta, et qua via, quibus auxiliis perficienda. „Huc sane faeit multiplex illud inter soeios discrímen et juris et officii et muneris: huc „rata ordinum graduumque distinctio, et illa, qua reguntur, severitas diseiplinae. Initia.,les spondere, immo praeeipuo sacramento jurare ut plurimuin jubentur, nemini se ullo „unquam tempore ullove modo soeios. notas, doctrinas indicaturos. Sic ementita specie „eodemque sernper tenore simulationis quam maximé Massones, ut olim Maniehaei, la„borant abdere sese. nullosque, praeter suos, habere testes. Latebras commodum quae„runt, sumpta sibi litteratorum sophorumve persona, eruditionis caussa sociatorum: „habent in lingua promptum cultioris urbanitatis stúdium, tenuioris plebis caritatem: unice „velle se meliores res multitudini quaerere, et ((uae habentur in civili societate com„moda cum quamplurimis communicare. Quae quidem consilia quamvis vera essent, „nequaquam tamen in istis omnia. Praeterea qui cooptati sunt, promittant ac recipiant „necesse est. ducibus ac magistris se dicto audientes futuros cum obsequio fldeque „maxima: ad quemlibet eorum nutum significationemque paratos, imperata facturos : si „secus fecerint, tum dira omnia ac mortem ipsam non recusare. Eevera si qui prodi„disse disciplinam, vei mandatis restitisse judicentur, supplicium de iis non raro sumi„tur, et audacia quidem ac dexteritate tanta, ut speculatricem ac vindicem scelerum „justitiam sicarius persaepe fallat. — Atqui simulare, et velle in occulto latere ; obli„gare sibi homines, tamquam mancipia, tenacissimo nexu, nec satis declarata caussa : „alieno addictos arbitrio ad omne facinus adhibere : armare ad caedem dextras, quae„sita impunitate peecandi, immanitas quaedam est, quam rerum natura non patitur. „Quapropter societatern, de qua loquimur, cum justitia et naturali honestate pugnare, „ratio et veritas ipsa convincit. „Eo vei magis, quod ipsius naturam ab honestate dissidentem alia quoque ar„gumenta eademque illustria redarguunt. Ut enim magna sit in hominibus astutia ce„landi consuetudoque mentiendi. fieri tamen non potest, ut unaquaeque caussa ex iis „rebus, quarum caussa est, qualis in se sit non aliqua ratione appareat. Non potest „arbor hona malos fructus facere ; neque arbor mala bonos fructus facere l. Fructus au„tem secta Massonum perniciosos gignit maximaque acerbitate permixtos. Nam ex cer„tissimis indiciis, quae supra commemoravimus, erumpit illud. quod est consiliorum „suorum ultimum, scilicet evertere funditus omnem eam, quam instituta christiana pe„pererunt, disciplinam religionis reique publicae, novamque ad ingenium suum extruere, „ductis e medio Naturalismo fundamentis et legibus. 1 Matth. VII, 18.