Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1882

Index

L. J. Ch! VENEBABILI ET HONORABILI CLERO MEO ARCHI-DIOECESANO SALUTEM ET PRAESULEAM BENEDICTIONEM! Dum cessantibus in sphaera legislationis patriae, me vei invitum saepe multumque occu­pante, ad certum tempus laboribus, post longiorem iterurn ob hos ipsos absentiam nunc domi meae agere sicque Vobis, quibus et dilectione et curis praesuleis sernper praesto suin, corpore etiam pro­pior esse permittor : peramanter Vos in nomine Domini saluto ; — et quum annus nnus labo­rum et curaruiu sed «t benedictionum divinarum plenus nobis occidit, altér novus priraam suam lucem affuudit , verba ad Yos more per me receptő facere volo de iis , quae sive elapsö annö nos vehementius exercuerunt , sive semper adhuc sollicitudineui nostram occupant, rebus­que S. Ecclesiae et populi dilecti — cui serviuius — gratae vei ingratae , utiles vei molestae sunt aut saltim evadere possunt. Loquar Yobiscum de his, ut res graves penitius curati­usque considerando cognoscamus, an in illis salubriter sive curandis, sive expediendis quidpiara per nos moliendum agendumque foret. Ut autem ea, quae in praesenti ferventia proxime cor nostrum tangunt, primo íuemorem : I. ante omnia Sanctae Sedis Petri etqui eam divinü, providentia benignissime ita volente nunc occupat, Beatissimi Patris Nostri Leonis Papae XIII. reverenter me­minisse volo. Summum hunc in terris animaruiu nostrarum Pastorem annő etiam, quem conclusi­mus, salutis nostrae procurandae vigili animó, magnaque dilectione studiosissimum experti fuimus; ast et nos vicissim piissimo amore et continua flliali soílicitudine prosecuti sumus. Gaudebamus cumgaudente; sed et visO eius luctu, auditis querelis :,cgnitisque gravibus harum causis doleba­bamus cum dolente; — nec defuimus, quominus Dominuni instanter precemur, ut sublató squallore, quo ad versarii Ecclesiae primatialem Romae Sedem foedant, vulneribus Sanctao Ecclesiae misericors inedelam paret; — non defuimus , quominus quilibet nostrum pro possesuo, conditionisque ratione ad id conferre adnitatur, ut pateat mundo ingetis injuria non Petri soluin cathedrae sed universo orbi catholicorum, nobis cunctis ereptö patrimouiő Petri, usurpatis bonis et fundis centra­lium Institutorum Catholicorum illata, — illata quotidianis blasphemiis et contumeliis in Caput Ecclesiae, et sequaces ejus, rituin divinum, festos dies et actus tnm por pessimae notae ephetneri­des, tum per coetus malevoloruin jactis, execrandoque pláne impetu , quem efferata et sensus hu­mani expers turma contra ipsas venerandas Sancti Pontificis Pii IX. exuvias, dum sacróductu ad tu­mulum ferrentur, direxerat, — illata denique per coarctatam imo in multis sublatain libertatein il­lám, quá Caput Ecclesiae in explendo sublimi suo munere pollere deberet. Fecimus, quod in nobis erat, ut pateat cunctis, quod summum tempus sit, ut cooperautibus omnibus bonis, coücurrentibusque publicaruin in Európa rerum Moderatoribus melior Romae sta­tus juribus, flnibus et commodis Ecclesiae catholicae respondens adducatur, Sanctissimi Pontificis si­tus modö altae papali dignitati congruő ordinetur, et sancti ejus muneris exercitium a cunctis quae nunc ei obsistunt impedimentis immuné, liberumque reddatur. Haec et talia sanctae obligationi nostrae conformiter recte per nos fiunt, sed haud usque­quaque sufficiunt. Nam quem mali oderunt, cui iniqui motus revolutionarii quotidiana sustentandae Circ. Lit 1882. 1 Nr. 126. Encyclicae litterae ad ezordiom anni dimissae, si­mul quadrage­simales.

Next

/
Oldalképek
Tartalom