Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1881
Index
- 73 — modo, ubi Evangélium christiauum affulsit, veritati vanitas cessit, rursumque illud dilucere coepit, unde omnis auctoritas manat, nobilissimum divinumque princípium. — Prae se ferenti atque ostentanti Praesidi romano absolvendi condemuandi potestatem, Christus Dominus, non haberes, respondit, potestatem adversum me ullam, nisi tibi dátum esset desnper. 1 Quem locuni S. Augustinus explanans, Discamus, inquit, quod dixit, quod et per Apostolum docuit, quia non est potestas nisi a Deo, 2 Doctrinae enim praeceptisque Iesu Christi Apostolorum incorrupta vox resonavit tamquam. imago. Ad Romanos, principum ethnicorum imperio subiectos, Pauli est excelsa et plena gravitatis sententia : Non est potestas, nisi a Deo; ex quo tamquam ex caussa illud concludit : Princeps Dei minister est. 3 Ecclesiae Patres hanc ipsam, ad quam fuerant instituti, doctrinam profiteri ac propagare diligenter studuerunt. Non tribuamus, S. Augustinus ait, dandi regni atque imperii potestatem, nisi tero Deo.* In eamdeni sententiam S. Ioannes Chrysostoinus : Quod prmcipatus sint, inquit, et quod alii imperent, alti subiecti sint, neque omnia casu et temere ferantur, . . . ditinae esse sapientiae dico. 5 Id ipsum S. Gregorius Magnus testatus est inquiens : Potestatem Imperatoribus ac regibns caelitus datam fatemur, 6 Immo sancti Doctores haec eadem praecepta etiam natúrali rationis lumine illustranda suscepernnt, ut vei iis, qui rationem solam ducem sequuntur, omnino videri recta et vera debeant. — Et sane homines in civili societate vivere natura iubet seu verius auctor naturae Deus : quod perspicue demonstrant et maxima societatis couciliatrix loquendi facultas et innatae appetitiones aninii perplures, et res necessariae multae ac magni momenti, quas solitarii assequi homines non possunt, iuncti et consociati cum alteris assequuntur. Nunc vero neque existere neque intelligi societas potest, in qua non aliquis temperet singulorum voluntates ut velut unum fiat ex pluribus, easque ad commune bonum recte atque ordine impellat : voluit igitur Deus, ut in civili societate essent, qui multitudini imperareut. — Atque illud etiam magnopere valet, quod ii, quorum auctoritate respublica administratur, debent cives ita posse cogere ad parendum, ut his pláne peccatum sit non parere. Neino autem hominum habét in se aut ex se, unde possit huiusmodi imperii vinculis liberam ceterorum voluntatem constringere. Unice rerum omnium procreatori et legislatori Deo ea potestas est : quam qui exercent, tamquam a Deo secum communicatam exerceant necesse est. Unus est legislator et index, qui potest perdere et liberare. 7 Quod perspicitur idem iu omni genere potestatis. Eam, quae in sacerdotibus est, proficisci a Deo tam est cognitum, ut ii apud omnes populos ministri et habeantur et appellentur Dei. Similiter potestas patrumfamilias expressam retinet quamdam effigiem ac formám auctoritatis, quae est in Deo, a quo omnis paternitas in caelis et in terra nominatur. 8 1 Ioan. XIX. 11. 2 Tract. CXVI in Ioan. n. 5 3 Ad Rom. XIII, 1, 4. 4 De Civ. Dei, lib. V. cap. 21. 5 In epist. ad Rom. homil. XXIII, n. 1. 6 Epist. lib. II, epist. 61. 7 Iacob. IV, 12. 8 Ad Ephes. III. 15. 19*