Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1881

Index

— 74 — Istő autóm modö diversa genera potestatis miras inter se habent similitudines, cum quidquid uspiam est imperii et auctoritatis, eius ab uno eodemque mundi opifi.ee et domino, qui Deus est, origo ducatur. Qui civilem societatem a liberó hominum consensu natara volunt, ipsius imperii ortum ex eodem fonté petentes, de iure suo inquiunt aliquid unumquemque cessisse, et voluntate singulos in eius se contulisse potestatem, ad quem summa illorum iurium pervenisset. Sed magnus est error non videre, id quod manifestum est, homines, cum non sint solivagum genus, citra liberam ipsorum voluntatem ad naturalem communitatem esse natos : ac praeterea pactum, quod praedicant, est aperte commentitium et fictum, neque ad impertiendum valet politicae potestati tantum virium, dignitatis, firmitudinis, quantum tutela reipublicae et commuues civium utilitates requirunt. Ea autem decora et praesidia universa tunc solum est habiturus principatus, si a Deo, augusto san­ctissimoque fonté, manare intelligatur. QUÍX sententiá non modo verior, sed ne utilior quidem reperiri ulla potest. Etenim potestas rectorum civitatis, si quaedam est divinae potestatis connuunicatio, ob banc ipsam caussam con­tinuo adipiscitur diguitatem humana maiorem : non illám quidem impiam et perabsurdam, impera­toribus etbnicis divinos honores affectantibus aliquando expetitaiu : sed veram et solidam, eamque dono quodam acceptam beneficioque divino. Ex quo subesse cives et dicto audientes esse principi­bus, uti Deo, oportebit non tam poenarum formidine, quam verecundia majestatis, neque assenta­tionis caussa, sed conscientia officii. Qua re stabit in suo gradu longe firmius collocatum impérium. Etenim istius vim officii sentientes cives, fugiant necesse est improbitatem et contumaciam, quia sibi persuasum esse debet, qui politicae potestati resistaut, hos diviuae voluntati resistere, qui honorem recusent principibus, ipsi Deo recusare. Ad banc disciplinam Paulus Apostolus Romanos nominatim erudiit : ad quos de adhibenda suminis principibus reverentia seripsit tanta cum auctoritate et pondere, ut nihil gravius praecipi posse videatur. Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit : non est enim potestas nisi a Deo : quae autem sunt, a Deo ordinatae sunt. Itaque qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit. Qui autem resistunt, ipsi sibi damnationem acquirunt . . . Ideo neces­sitate subditi estote non solum propter iram, sed etiam propter conscientiam. 1 Et consen­tiens est Principis Apostolorum Petri in eodem genere praeclara sententiá : Subiecti estote omni humanae creaturae propter Deum, sive regi quasi praecellenti, sive ducibus tamquam a Deo missis ad vindictam malefactorum, laudem verő bonorum, quia sic est voluntas Dei. 2 Una illa hominibus caussa est non parendi, si quid ab iis postuletur qiiod cum naturali aut divino iure aperte repugnet : omnia enim, in quibus naturae lex vei Dei voluntas violatur, aeque nefas est imperare et facere. Si cui igitur usuveniat, ut alterutrum malle cogatur, scilicet aut Dei aut principum iussa negligere, Iesu Christo parendum est reddere iubenti quae sunt Caesaris Caesari, quae sunt Dei Deo, 3 atque ad exemplum Apostolorum animose responden­1 Ad Rom. XIII, 1, 2, 5. 2 I. Petr. II, 13-15. 3 Matth. XXII, 21.

Next

/
Oldalképek
Tartalom