Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1881
Index
— 72 beneficio praepositi simus, auctoritatis Nostrae esse iudicamus, Venerabiles Fratres, publice commemorare quid a quoquam in'boc genere officii catholica veritas exigat; unde illud etiam emerget, quá viá et quft ratione sit in tam formidoloso rerum statu saluti publicae consulendum. Etsi homo arrogantiíl qu&dam et contumaciá incitatus frenos imperii depellere saepe contendit, numquam tamen assequi potuit ut nemini pareret. Praeesse aliquos in omni consociatione hominum et communitate cogit ipsa necessitas : ne principiO vei capite, quó regatur, destituta societas dilabatur et űnem consequi prohibeatur, cuius gratia nata et constituta est. Yerum si íieri non potuit, ut e mediis civitatibus politica potestas tolleretur, certe libuit omnes artes adhibere ad vim eius elevandam, maiestatemque minuendam : idque maximé saeculö XYI, cum infesta opinionum novitas cotnplures infatuavit. Post illud tempus non solum ministrari sibi libertatem largius, quam par esset multitudo contendit; sed etiam originem constitutionemque civilis hominum societatis visum est pro arbitrio confingere. Imino recentiores perplures, eorum vestigiis ingredientes qui sibi superiore saeculö philosophorum nomen inscripserunt, omnem iDquiunt potestatem a populo esse; quare qui eam in civitate gerunt, ab^iis non uti suam geri, sed ut a populo sibi mandatam, et hac quidem lege, ut populi ipsius voluntate, a quo mandata est, revocari possit. Ab his vero dissentiunt catholici bomines, qui ius imperandi a Deo repetunt, velut a naturali necessarioque principio. Interest autem attendere hoc loco, eos, qui reipublicae praefuturi sint, posse in quibusdam caussis voluntate iudiciöque deligi multitudinis, non adversante neque repugnante doctrina catholica. Quö sane delectu designatur princeps, non conferuntur iura principatus : neque mandatur impérium, sed statuitur a quo sit gerendum. — Neque hic quaeritur de rerum publicarum módis : nihil enim est, cur non Ecclesiae probetur aut unius aut plurium principatus, si inodo iustus sit, et in communem utilitatem intentus. Quamobrem, salva iustitia, non prohibentur populi illud sibi genus comparare reipublicae, quod aut ipsorum ingenio, aut maiorum iustitutis moribusque magis apte conveniat. Ceterum ad politicum impérium quod adtinet, illud a Deo proficisci recte docet Ecclesia; id enim ipsa reperit sacris Litteris et monumentis christianae vetustatis aperte testatum; neque praeterea ulla potest doctrina cogitari, quae sit magis aut rationi convenieus, aut priucipum et populorum saluti consentanea. Revera humani potentatus in Deo esse fontem, libri Veteris Testamenti pluribus locis praeclare confirmant. Per me reges regnant, . . . per me principes imperant, et potentes decernunt iustitiam. 1 Atque alibi : Praebete aures vos qui continetis nationes, . . . quoniam data est a Deo potestas vobis, et virtus ab Altissimo} Quod libro Ecclesiastici idem continetur : In unamquamque gentem Deus praeposuit rectorem. 3 — Ista tamen, quae Deo auctore didicerant, paullatim homines ab ethnica superstitione dedocti sunt; quae sicut veras rerum species et notiones complures, ita etiam principatus germanam formám pulcritudinemque corrupit. Post1 Prov. VIII, 15-16. 3 Sap. VI, 3-4. 3 Eccl. XVII, 14.