Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1881

Index

— 1 — L. J. C. CIRCULARES LITTERAE AD \ENERABILEM CLERUM AKCHIMOECESIS COLOCENSIS ANNO 1881. DATAE. "VENERABILI ET HONORABIL1 CLERO MEO ARCHI-DIOECESANO SALUTEM ET PRAESULEAM BENEDICTIONEM ! D ies nostri sicut umbra transeunt, anni labuntur, et quae terapus túlit, tempus auferet; — sed unum manet : Deus et veritas et lex et regnum eius; üeus, qui nos elegerat, ut divinae eius voluntatis in salvando genere humano ministri, instruinenta simus, — iu tempore, in annis nobis misericorditer concessis nostram et nostrorum aeternitatem tutam reddamus, seuipiterna bona nobis nostrisque asseramus. Hoc obversatur meae, hoc certe et Vestrae menti, Yenerabiles et Honorabiles Fratres et Filii Dilectissimi! duin ad exordium novi anni praeterita rostra recogitantes Deo pro bonis, quae recepimus, grates animő pendiuius et ad futuros dies, res et labores auimuin nostruin — quasi divi naturi — convertimus. Quod dum, venturorum ignari, curn instantibus coelestis adiutorii deprecationibus facimus, uosque et vitám et actionem et curas nostras misericordiae Omnipoteutis devovemus : fixi haerent imprimis cutn omni dilectioue cordis, cum ingentij sollicitudine oculi nostri in iis, quae ad speciem, staturn, coinmoda, pericula et damna S. Ecclesiae referuntur, — nec laetitiam illám, quain e fide et virtutibus populi fidelis, e pietate et zelo Sacerdotum, ex indefessis Praesulum Ecclesiae conatibus, ex apostolica Sauctissiini Pontiíicis providenti i, e continuis denique divini amoris in Ecclesia et circa eam operosi argumentis haurimus, plenam esse sinunt. Serio etenim lustrantes orbis catholici situin non pauca deprehendimus, quae animutn aDgunt, cor contristant. In regnis ipsis, — quae antiqufl, laetioris vitae catholicae, cleri pii et siugulariter discipli­nati , institutionis scholaris per amplissimam Religiosorum et Religiosaruin turmam optime procuratae glória, magnisque gratiis et virtutibus in vita populi se manifestantibus splendebant, (nie non dicente etiam iutelligetis, quod de Gallia et Belgio loquar,) — acerrimum bellum contra Ecclesiam exarsit, hostilesque motus, ab ipsa summa status publici potestate sive procedeutes SÍTO protecti et sustentati, ingenti cum irnpetu christianam e publicis scholis educationem et institutio­nem exsulare iubeut, et dum vitae religiosae prima exordia suífocant, dissipatis et expulsis e christianissimo Regno religiosis communitatibus, necessaria validissimaque pastoralis curae admi­nicula concutere adlaborant. Sed nec alibi desunt gravia contra S. Ecclesiam directa facinora. Sanctissimus Páter Noster pro indesinenti apostolica vigilantia, quá faustas adversasque regni Dei vices prosequitur, Circ. Lit. 1881. 1 Nr. 169. Entjolicfe litterae ad ex­ordium anni dimissae, si­mul quadra­tresimales.

Next

/
Oldalképek
Tartalom