Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1880

Index

— 5 — ulló modö sociaremur illis, qui saluberriinas Ecclesiae intentiones et labores frustrare, increinen­tum impedire pergunt, inimicosque eiusdem se probant continuó bello Sponsam Christi lacessentes. Non baberet pacem a nobis Ecclesia, si desidia in sacro munere peccantes zeló singularí non curareinus paneui verbi divini populo in solida christiana institutione .frangere, si neglectá catechetica pubis scholaris informatione agrum doiuinicuui incultum linqueremus, ut iuimicus homo eo maiori pessimi laboris successu sua in eo seminet zizania. Non haberet pacem a nobis Ecclesia, si pió prudentique zeló et iusta voluntatis firmitate mala, quae in grege serpunt, scandala, quae sensum eius moralem debilitant, horrorem peccati tollunt, imo ad imitationem pessimoruni exemplorum incendunt, sufferre et eradicare non nitere­mur, grassarique in sanctae Ecclesiae corpore sineremus scelera, Christi in ea vitám perimentia, quia aeternis Dei decretis inimica. Non haberet pacem a nobis Ecclesia, si teporem in teraplorum aditu, divinorum mysterio­rum celebratione, sacramentorumque frequentatione foveremus et augeremus oscitanter impletO munere pastorali, neglectó decore domus Dei, frigida et inordinatá s. functionum persolutione* mechanicá et praeproperá, Sacramentorum administratione, sic verő causa evaderemus spirituális ruinae multoruin, qui gloriosam Christi in terris victoriam augere vocati inimicis potestatibus prae­da fierent, — sociati illis, cuin quibus continuum est Ecclesiae bellum, quorum oinnis conatus ad turbandam et tollendam Ecclesiae pacem saluti fideliuin proficuam dirigitur. Non baberet denique pacem a nobis Ecclesia, si qui sacrata pacis Christi populis afferendae instrumenta et debellandorum rei catholicae inimicorum duces et pugiles appellamur : ipsi viti nostra interna vei externa bellum rei per nos sustentatae et defensae minareinur, inferremus : — mente divinae veritati vei ad uuam sui partém repugnante, voluntate Dei praeceptis rebelli, ceu indomitas passiones vei mundanuiu sensum sectante, moribus denique et conversatione sive mode­stiae clericalis nesciis, sive graviorum naevorum macula deturpatis, quö fieret, ut et propria animi nostri pax perimatur et vita populi pacis Christi amantis gravius turbetur et offendatur, recteque inde bellum Christo et Sponsae eius exsurgat, unde per fidele ministerium, sanctum vitae exem­plum victoria et pax parari debuissent. Quod ni fiat: cum bono Deo per novi quoque anni cursum omnes in eo simus, ut qui ad iustificandos et sanctificandos populos destinati sumus, ante omnia nos ipsi iustificemur et sancti íiamus, — gratiasque cunctas a Domino in nos large promanantes, omnia, quae in sacris anni temporibus, in praescriptis vei cominendatis pietatis exercitiis, expiationis mediis.se offerent, salu­tis operandae adminicula ad mundandas animas nostras, mala tollenda, virtutem íirmandam impen­damus. Studiosi id facere praesertim in S. Quadragesima, quae sicut divitem misericordiarum coe­lestium, Christi passionum et meritorum imaginem oculis nostris obiicit, ita optatissimam quoque ad űrmanda in nobis ea, quae sunt bona et ineundam perfectiorem semper vitae christianae et sacerdotalis rationem suppeditat occasionem. Utamur illa pie et ferventer, ut s. poenitentiae exercitio — per hocce salutis tempus prin­dpaliter sectando fiat, quod S. Petrus Chrysologus postulat dicens : „Si quo forte nostra mens „iaculofuerit confixa peccati, si caro tumescat ex crimine, si vitioruui sanie fragilitas humana cor-

Next

/
Oldalképek
Tartalom