Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1880

Index

„rumpatur: aegris poenitentiae medicina succurrat, ferrurn compunctionis accedat, apponatur adustio „doloris, adhibeantur suspiriorum fomenta, tumentis conscientiae fervor evaporet; reatus ulcera „lacrymis abluantur, immunditiam corporis cilicia detergant." Serm. CLXVII. Ut autem expressam et uberiorem haec praestandi rationem oculis Yestris sistam, animis commendem : nil melius facere scio, quam ut, quum par omni annö sit observantiae quadragesima­lis ratio, par quoque regula ejus vigeat, in quadragesimalibus rneis praeteritorura annörum encycli­cis sive praecepti sive consilii instar hisce verbis expressa : „Laudabilis est Cleri Dioecesium quarumdam, etiam in Hungaria, consuetudo, ut sub quo­„tidiano in Quadragesima Missae Sacrificio pericopa Evangelii diei lingua vernacula penes breveui „explanationem perlegatur; quara etiamsi praescribere nolo, zelo tamen bonorum meorum Commi­„nistrorum majorem in modum cotnmendo." „Rem porro aedificationi fidelium suorurn summe proficuam facient illi, qui feriis sextis „ad vesperam, praesertim ibi, ubi peculiares sacri sermones quadragesimales, certis utique pietatis „actibus iuncti, non habentur, devotionem de passione Doraini cuin Litaniis concernentibus as­„servabunt." „Praescriptis autem archi-dioecesanis tenore barum denuo commendatis respondebunt, dutn „vice uná, tempore et locö opportunis per Vice-Archi-Diaconos defigendis, per districtus congrega­„bumur, ut commuuibus pietatis et poenitentiae operibus, sacrá adhortatione et pia lectione refecti „sacrá exoinologesi expientur et ad epulas Agni coelestis simul et publice ad populi etiain fidelis „aedificationem accedant." Quoad s. jejunii et abstinentiae legem vero volo, ut serventur ea, quae aeque jam antehac „praescripta sequentibus iteruin inculcantur : „IÜ una legis quadragesimalis parte, intelligo jejunium, seu unicam refectionem, nulla „conceditur dispensatio, sive relaxatio; proinde ad observandum jejunium oiunes ac singuli tenen­„tur, qui per aetatem, aegritudinem, virium corporis debilitatem, graves omnino labores aliasque a „Confessariis expendendas rationes non excusantur." „Demtis itaque diebus Domini reliquö omni tempore semel nonnisi dietim ad satietatem „comedere licet." „Quod vero adtinet ad aliam legis partém, seu abstinentiam ab esu carnium: cum omnibus „et singulis Arcbi-Dioecesis meae fidelibus, Sacerdotibus quoque et Religiosis — si hi specialibus „ordinis sui legibus ad strictiorem observantiam non obligantur — dispensando indulgeo, ut carni­„bus per Quadragesimam vesci possint omnibus diebus usque Dominicam Palmarum inclusive; „praeter ferias quartas, sextas item et sabbata; his enim diebus et jejunium et abstinentia stricte „observanda sunt, nec conceditur nisi usus ovorum et lacticiniorum; eo suapte intellecto, quod „nulla dispensatarum dierum carnes cum piscibus permiscere liceat, quod item dispensatis diebus „(praeter Dominicos) nonnisi semel in die carnibus vesci integrum sit. Uberior dispensatio suffici­„entes ob rationes per parochos laicis solum fidelibus tribui poterit, — Clericis et Religiosis vero * nonnisi per Ordinariatum." „Quae vobis commendans et iniungens vi muneris mei iterum monere debeo, quod annö höc

Next

/
Oldalképek
Tartalom