Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1878

Index

- 5 — rumque vitae phaenomenis cernere possumus, pia et inconcussá fide confisi, quod sicut anno vix concluso in bono Jesu coelesti pastore fidissimum vitae comitem, certum honestorum conaminum altorem, potentem piorum laborum socium, largum et continuum spiritualium gaudiorum fontem et ministrum habuimus : ita novö quoque quem coepimus anno Eum talem habituri simus. Nobis­cum érit, dum oraverimus Ipse, qui docuit nos confugere ad „Patrem, qui est in coelis;" — no­biscum érit, dum legatione pro ipso functi sancta pro muneris ratione tractaverimus, ad docendos, aedificandos, salvandos eos qui nobis crediti sunt; — nobiscum erit, dum charitatis vinculo juneti fráter fratrem salutaverimus et suavi sanctae conversationis gaudio fruemur, — nobiscum erit, dum pro vindicandis Christi religionis veritatibus, juribusque et commodis Ecclesiae manus cum adversariis conserere debebimus; — sed aderit etiam tunc, dum calamitatibus et miseriis vitae terrestris occupati coeleste solamen vehementer appetemus. 0! Adsis omnino nobis omnibus, Domine Jesu! et per Spiritum Tuum creatorem „reple „Tuorum corda fidelium et Tui amoris in nobis ignem accende," — quö ducti sequamur Te ubi­•que et semper, totoque corde, tota anima comites Tui simus, qui benedictus noster in via vitae «omes esse voluisti! Ut autem Dominum Jesum tam beneíicum, tam certa, tam efficacia salutis média suppedi­tantem cursu totius anni habere possimus comitem vitae : faciamus quod nostrum est. Aderit ille nobis, modo nos non desimus ipsi. Divino igitur comiti nostro fidos nos comites praebeamus; se­quamur eum in salutiferis verae fidei, sanctae pietatis, activae dilectionis et piae abnegationis se­mitis; — ita agamus semper, imprimis vero sacrö, quod instat, quadragesimae tempore, quodve de materna Sanctae Ecclesiae providentia ampla salutis efficacius operandae nobis offerfc et commendat média. Ego vehementer optans ut tempus hoc mihi, Yobis Yestrisque, vere fructuosum praestem : antiquae bonae consuetudini conformiter cum dilectione svadeo, iniungoque ea, quae praeteritis annis haec in verba monere et inculcare visum fuerat: „Laudabilis est Cleri Dioecesium quarumdam, etiam in Hungaria, consuetudo, ut sub quo­„tidiano in Quadragesima Missae Sacrificio pericopa Evangelii diei lingua vernacula penes brevem „explanationem perlegatur; quam praescribere nolens, zelo bonoruin meorum Comininistrorum ma­joréin in modum commendn." „Rem porro aedificationi fidelium suorum summe proficuam facient illi, qui feriis sestis ad „vesperam, praesertiui ibi, ubi peculiares sacri sermones quadragesimales, certis utique pietatis ac­„tibus juneti, non habentur, devotionem de passione Domini cum Litaniis concernentibus asservabuut." „Praescriptis autem archi-dioecesanis tenore harum denuo commendatis respondebuut, dum „vice una, tempore et loco opportunis per Yice-Archi-Diaconos defigendis, per districtus congrega­„buntur, ut communibus pietatis et poenitentiae operibus, sacrá adhortatione et pia lectione refecti „sacrű, exomologesi expientur et ad epulas Agni coelestis simul et publice ad populi etiam fidelis „aedificationem accedant." »Quoad s. jejunii et abstinentiae legem vero volo, ut serventur ea , quae aeque jam prius „praeseripta sequentibus iterum inculcantur : „In una legis quadragesimalis parte, intelligo jejuuium, seu unicam refectionem, nulla

Next

/
Oldalképek
Tartalom