Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1878

Index

„conceditur dispensatio, sive relaxatio; proinde ad observandum jejuniura oinnes ac singuli tenen­„tur, qai per aetatem, aegritudinem, virium corporis debilitatem, graves omnino labores, aliasque a „Confessariis expendendas rationes non excusantur." „Demtis itaque diebus Domini reliquo omni tempore semel nonnisi dietim ad satietatem „comedere licet." „Quod verő adtinet ad aliara legis partém, seu abstinentiam ab esu carnium, cum omnibus „et singulis Archi-Dioecesis meae fidelibus, Sacerdotibus quoque et Religiosis, — si hi specialibus „ordinis sui legibus ad strictiorem observantiam non obligantur — dispensando indulgeo, ut carni­„bus per Quadragesimam vesci possint omnibus diebus usque Dominicam Palmarum inclusive;. „praeter ferias quartas, sextas item et sabbata, bis enim diebus et jejuniuni et abstinentia stricte „obserfanda sunt, nec conceditur nisi usus ovorum et lacticiniorum; eo suapte intelleclo, quod „nulla dispensatarum dierum carnes cum piscibus permiscere liceat. Uberior dispensatio sufficien­„tes ob rationes per parochos laicis solura fldelibus tribui poterit, — Clericis et Religiosis vera „nonnisi per Ordinariatum." Quae vobis commendans et iniungens vi muneris mei monere debeo, quod anno hoc quoque yigeat illa Apostolica Beatissimi Patris nostri indulgentiaRescripto Apostolico sub 18-a Julii 1876. edito exercita, vigore cujus delegata mihi per Sedera Apostolicam potestate oranes et singulos Ar­chi-Dioecesis meae fideles ab abstinentia in esu carnium Sabbathis cujusvis hebdomadae, iis tamen exceptis, quae jejunio consecrata sunt, absolvo, iisdemque concedo, ut singulis feriis sextis et per­vigiliis infra annum salubria adhibere possint condimenta quaecumque, quibus tamen nonnisi in unica comestione jejunii diebus uti fas erit. De qua dispensatione in quavis Ecclesia parochiali fi­deles ad cultum divinum congregati anno hoc quoque edoceri simul vero moneri debebunt, ut hanc Sanctae Sedis indulgentiam et benignitatem aliquo pietatis opere et largita pauperibus elee­mosyníi rependere satagant. Sic videmus, Yenerabiles Fratres et Filii Dilectissimi! in sapientissimis Sanctae Ecclesiae institutis justum rigorem, spirituali nostrae miseriae debitum, salubri semper indulgentia carnalem nostrara debilitatem sublevante temperari, ut, dutn peccaminosi status nostri et necessariae poeni­tentiae semper monemur, infinitam quoque dilectionem insufficientiae nostrae occurrentem mire­niur, et a peccatis resurgere, misericordiaeque divinae una salutis nostrae fores pulsare tum im­pellaraur, tum audeamus. Macte igitur animo! Proni suscipiamus optimae Matris nos per jejunii quoque disciplinam ad perfectiora vocantis invitationem : „Jejunemus devote," juxta S. Bernardi monitum, „höc Quad­„ragesimae tempore : ita sane, ut noverimus, quadragesimam nostram non solos quadraginta dies „habere. Continuanda enim nobis est Quadragesima cunctis diebus miserae hujus vitae, dum per „auxilium gratiae (quae in quatuor Evangeliis comniendatur) necesse est nos Decalogum legis „implere." „Quaerite Dominum, ait Propbeta, non solum quadraginta diebus,sed dum inve­„niri potest; invocate eum dum prope est. Hac igitur quoque Quadragesima „Dominus majoré nobis est fervore quaerendus, quae non solum pars , sed et sacraraen­„tum est totius temporis nostri. Propterea si forte diebus caeteris studia nostra aliquatenus inte-

Next

/
Oldalképek
Tartalom