Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1878

Index

— 4 — nunc secundam quoque in eodem territorio parochiam scilicet Homokmégyensem perfectis praete­rita aestate aedibus necessariis et consecrata per me mense Septembri solemni ritu Ecclesiá eri­gere. Quod Dominus benigne suscipere et pastori fidelibusque novae parochiae uberes gratias tri­buere dignetur, ut impleatur apud eos illud apocalyptici vatis praesagium : „ecce tabernaculum „Dei cum hominibuset habitabit cutn iis; et ipsi populuseius erunt et ipse Deus cum eis erit eoruiii „Deus," nóvum suum „templum potentia suae iuhabitationis illustrans, ut omnes, qui illuc depre­„caturi conveniunt ex quacunque tribulatione ad ipsum clamaverint, consolationis beneficia con­„sequantur." Oratio Eccl. Inter maximi raomenti negotia annó huc tractata merito referiraus rem scholarum nostra­rum elementarium novis normis et legibus per universum Ecclesiae Hungarae Episcopatum latis, praescriptis et in quavis Dioecesi publicatis regulatam. Non oportet rememorare, id in seque­lam legis novellae circa elementarem institutionem scholarein in Coraitiis anni 1876-i datae eíi in­tentione factum fuisse, ut justus favor in lege illa rei scholari confessionali exhibitus scholis nostris practice quoque sine rnora asseratur, statuique civili palam reddatur, ab Ecclesiá catholica, sicut nunquam ita nec nunc quidquam negligi, quod ad perfectius informandam et in omni honestate educandam succrescentem generationem conducere possit, omneque scholare apud nos catholicos ne­gotium in universo Regno adplicitis cunctis, quae per civilem statum ei praebentur, sive ordinationum civilium sive favorum et cooperationis adminiculis foveri; — quod dum curatur et palam fit:potens est catholici scholarum characteris sustentandi et tuendi praesidium. Et haec recte ratio est, quae nobis cuüctis vehementius suadet, ut,quod magnö studiö et circumspectione saDcitum fuerat, magna cura ad effectum adducatnr; nec facile deterreamur qualibetlocali difficultate asalubriter perficiendo eo, quod matúra deliberatione statutum fuerat. Hoc ipsum enim cuivis demonstrabit, rationabile per nos ipsos agnosci, quod ordinatum est, certamque stabilitatis fiduciam cuivis ingeret, et si qui deprehenderentur rei nostrae minus faventes, occassionem imo ipsum praetextum illis subripiet, ea quae infenso animo volvunt cum justi specie proferendi aut pláne opere prosequendi. Yix etenim praemetui potest, ut scholarum nostrarum adversarii organismum earum per dicta statuta unifor­miter et ubique vitae data legibus patriis et ordinationibus Ministerialibus apprime accommodatum vilipendere et vituperare audeant, vei juste urgere possint, ut illae sublatö catholicó ipsarum cha­ractere e sinu sanctae Ecclesiae ereptae in certum catholici spiritus novellae sobolis periculum neoterico aconfessionalium (uti dici ainat) ludorum agmini adserantur. Longa adhuc foret series eorum, quae in singulis vitae nostrae casibus, magnisque vitae S. Ecclesiae eventibus praesentem semper Dei gratiam, ingentem ejus misericordiam anno praeterito praedicarunt. Sed qui quaeso recensere valeremus quotidiana amoris divini charismata, mnumera nostrae et nostrorum fidei, virtutis ac beatitudinis adminicula, quae Dominus misertus ab alto in vivo Ecclesiae organismo, internaque nostra vita continuo suppeditavit ad provehendum in terris regnum suum, salvationemque generis nostri mediis per Jesum Bedemptorem partis operandam. Laetissimum hoc Angelis et electis Dei e coelesti beatitudine miram divinae clementiae in rebus humanis operationem quaquaversus coram intuentibus praebet spectaculum ! Nos salubres divini hujus cuin bominibus commercii fructus nonnisi sparsim et in singulis nostrae, si sapimus, nostro-

Next

/
Oldalképek
Tartalom