Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1878

Index

— 40 — ipsam in uxorem ducere cupit, dispensatio concedi sólet; interest enim reipublicae, ut lites extin­guantur. Huic proxime accedit alia causa, scilicet dos litibus involuta, cum nimirum mulier alio est destituta viro, cuius ope bona sua recuperare valeat. Yerum huiusmodi causa nonnisi pro re­motioribus gradibus sufficit. 5. Paupertas viduae, quae numerosa prole sit onerata, et vir eam alere polliceatur. Sed quandoque remedio dispensationis succurritur viduae ea tantuin de causa, quod iunior sit atque in periculo incontiuentiae versetur. 6. Bonum pacis, quo nomine veniunt nedűm foedera inter regna et Principes, sed etiam extinctio gravium inimicitiarum, rixarum, et odiorum civilium. Haec causa adducitur vei ad ex­tinguendas graves inimicitias, quae inter contrahentium consanguineos vei affines ortae sint, quae­que matrimonii celebratione omnino coinponerentur; vei quando inter contrahentium consangui­neos et affines inimicitiae graves viguerint, et, licet pax inter ipsos inita iam sit, celebratio tamen matrimonii ad ipsius pacis confirmationem maximé conduceret. 7. Nimia, suspecta, periculosa familiaritas, nec non cohabitatio sub eodem tecto, quae fa­cile impediri non possit. 8. Copula cum consanguinea vei affine vei alia persona, impedimento laborante, praeha­bita, et praegnantia, ideoque legitimatio prolis, ut nempe consulatur bono prolis ipsius et honori mulieris, quae secus innupta maneret. Haec profecto una est ex urgentioribus causis, ob quam etiam plebeis dari sólet dispensatio, dummodo copula patrata non fuerit sub spe facilioris dispen­sationis : quae circumstantia in supplicatione foret exprimenda. 9. Infamia mulieris, ex suspicione orta, quod illa, suo consanguineo aut affini nimis fami­liáris, cognita sit ab eodem, licet suspicio sit falsa, cum nempe, nisi matrimonium contrahatur mulier graviter diffamata vei innupta reinaneret, vei disparis cjnditionis viro nubere deberet, aut gravia dainna orirentur. 10. Revalidatio matrimonii, quod bona fide et publice, servata Tridentini forma, contrac­tum est: quia eius dissolutio vix fieri potest sine publico scandalo et gravi damno, praesertim foe­ininae, c. 7. de consanguin. At, si mala fide sponsi nuptias inierunt, gratiam dispensationis mini­mé merentur, sic disponente Oonc. Trid. Sess. XXIV. cap. V. de reform, matrim. 11. Periculuin matrimonii mixti, vei coram acatholico ministro celebrandi. Quando peri­culum adest, quod volentes matrimonium in aliquo etiam ex maioribus gradibus contrahere ex de­negatione dispensationis ad Ministrum acatholicum accedant pro nuptiis celebrandis , spreta Eccle­siae auctoritate, iusta invenitur dispensandi causa, quia adest non modo gravissimum fidelium scan­dalum, sed etiam timor perversionis et defectionis a fide taliter agentium et matrimonii iinpedi­rnenta contemnentium, maximé in regionibus, ubi haereses iinpune grassantur. Id docuit haec S. Congregatio in instructione die 17. Apr. 1820. ad Archiepiscopum Quebecensem data. Pariter, cum Vicarius Apostolicus Bosniae postulasset, utrum dispensationem elargiri posset iis Catholicis, qui nullum aliud praetexunt motivum, quam vesanum amorem, et simul praevidetur, dispensatione denegata, eos coram iudice infideli coniugium fore inituros, S. Congregatio S. Officii in Fer. IV. 14. Aug. 1822. decrevit : „respondendum Oratori, quod in exposito casu utatur facultatibus sib*

Next

/
Oldalképek
Tartalom