Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1878

Index

— 41 — in Form. II. coinmissis, prout in Domino expedire iudicaverit." Tantumdem dicendum de periculo, quod pars catholica cum acatholico Matrimonium celebrare audeat. 12. Periculum incestuosi concubinatus. Ex superius memorata instructione an. 1822 elucet, dispensationis remedium, ne quis in concubinatu insordescat cum publico scandalo atque evidenti aeternae salutis discrimine, adhibendum esse. 13. Periculum Matrimonii civilis. Ex dictis consequitur probabile periculum, quod Ilii, qui dispensationem petunt, ea non obtenta, matrimonium dumtaxat civile, ut aiunt, celebraturi sint, esse legitimam dispensandi causam. 14. Remotio gravium scandalorum. 15. Cessatio publici concubinatus. 16. Excellentia meritorum , cum aliquis aut contra fidei catholicae hostes dimicatione aut liberalitate erga Ecclesiam, aut doctrina, virtute, aliove modo de Religione sit optime meritus. Hae sunt communiores potioresque causae, quae ad matrimoniales dispensationes impe­trandas adduci solent; de quibus copiose agunt theologi ac sacrorum canonum interpretes. 2) II. Sed iam se convertit Instructio ad ea, quae praeter caussas in literis supplicibus pro dispensatione obtinenda, de iure vei consuetudine aut stylo Curiae exprimenda sunt, itaut, si etiam ignoranter taceatur veritas, aut narretur falsitas, dispeusatio nulla efficiatur. Haec autem sunt : 1. Nomen et cognomen Oratorum, utrumque distincte , ac nitide ac sine ulla literarum abbreviatione scribendum. 2. Dioecesis originis vei actualis domicilii. Quaudo Oratores habent domicilium extra dioecesim originis, possunt, si velint, petere, ut dispensatio mittatur ad Ordinarium dioecesis, in qua nunc habitant. 3. Species etiam infirna impedimenti, an sit consanguinitas, vei affinitas, orta ex copula lrcita vei illicita : publica honestas originem ducens ex sponsalibus, vei matrimonio rato; in im­pedimentő eriminis, utrum provenerit ex coniugicidiorum promissione matrimonii aut ex coniugi­cidio cum adulterio, vei ex solo adulterio cum promissione matrimonii; in cognatione spirituali, utrum sit inter levantem et levatum, vei inter levantem et levati parentem. 4. Gradus consanguinitatis, vei affinitatis, aut honestatis ex matrimonio rato, et an sit simplex, vei mixtus, non tantum remotior, sed etiam propinquior, uti et linea, an sit recta et transversa; item an Oratores sint coniuncti ex duplici vinculo consanguinitatis, tam ex parte patris, quam ex parte matris. 5. Numerus impedimentorum, e. gr. si adsit duplex aut multiplex consanguinitas vei affi­nitas, vei si praeter cognationem adsit etiam affinitas, aut aliud quodcumque impedimentum, sive dirimens, sive impediens. 6. Yariae circumstantiae, scilicet an matrimonium sit contrahendum, vei contractum; si 2) Inter ceteros consulendi Pyrrhus Corradus : Praxis dispensationum Apostolicarum Lib. VII. et VIII., ac Vincentius De Justis : De dispensationibus matrimonialibus Lib. III. *

Next

/
Oldalképek
Tartalom