Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1878

Index

- 39 — U t DD. Curati exacte noscant causas illas canonicas, quae pro obtinenda in impedimentis ma­trimonium dirimentibus dispensatione requiruntur, recursusque hoc fine Ordinariatui exhibitos de­bite semper adornent : opportunum esse censui Instructionem S. Congregationis de Propaganda Fide super dispensationibus matrimonialibus die 9-a Maji, 1877. editara pro congrua directione hisce publicare : Instructio S. Congregationis de Propaganda Fide super dispensationibus matrimonialibus. Cum dispensatio sit iuris communis relaxatio cum causae cognitione, ab eo facta, qui ha­bét potestatem, exploratum omnibus est, dispensationes ab impedimentis matrimonialibus non esse indulgendas, nisi legitiraa et gravis causa interveniat. Quin imo facile quisque intelligit, tanto gra­viorem causam requiri, quanto gravius est impediraentura, quod nuptiis celebrandis opponitur. Ye­rum haud raro ad S. Sedem perveniunt supplices literae pro impetranda aliqua huiusmodi dispen­satione, quae nulla canonica ratione fulciuntur. Accidit etiam quandoque, ut.in huiusmodi suppli­cationibus ea omittantur, quae necessario exprimi debent, ne dispensatio nullitatis vitio laborét. Idcirco opportunum visum est, in praesenti Instructione paucis perstringere praecipuas illas cau­sas, quae ad matrimoniales dispensationes obtinendas iuxta canonicas sanctiones, et prudens eccle­siasticae provisionis arbitrium, pro sufficientibus haberi consueverunt; deinde ea indicare, quae in ipsa dispensatione petenda exprimere oportet. I. Atque ut a causis dispensationum exordium ducatur, operae pretium erit imprimis ani­madvertere, unam aliquando causam seorsim acceptam insufficientein esse, sed alteri adiunctam sufficientem existimari; nam quae non prosunt singula, multa iuvant, arg. 1. 5. C. de probat. Hu­iusmodi autem causae sunt quae sequuntur : 1. Angustia loci sive absoluta sive relativa (ratione tantum oratricis), cum scilicet in loco origiuis vei etiam domicilii, cognatio foeminae ita sit propagata, ut alium paris conditionis, cui nubat, invenire nequeat, nisi consanguineum vei affinem, pátriám vero deserere sit ei durum. *) 2. 'Aetas foeminae superadulta, si scilicet 24-um aetatis annum iam egressa hactenus vi­r um paris conditionis, cui nubere possit, non invenit. Haec vero causa haud suffragatur viduae, quae ad alias nuptias convolare cupiat. 3. Deficientia aut incompetentia dotis, si nempe foemina non habeat actu tantam dotem, ut extraneo aequalis conditionis, qui neque consanguineus neque affinis sit, nubere possit in pro. piio loco, in quo commoratur. Quae causa magis ürgét, si mulier penitus indotata existat, et con­sangvineus vei affinis eam in uxorem ducere , aut etiam convenienter ex integro dotare paratus sit. 4. Lites super successione bonorum iam exortae, vei earuradem grave aut imminens peri­culum. Si mulier gravem litem super successione bonorum magni momenti sustineat, neque adest alius, qui litem huiusmodi in se suscipiat propriisque expensis prosequatur, praeter illum, qui Angustia loci non est desumenda a numero focorum cuiusque Paroeciae, sed a numero focorum cuiusque loci, vei etiam plurium locorum, si non distent ab in vicém ultra milliare. (Resol. S. C. C. d. dat, 8. Julii 1876.) Circul. Litter. 1878. 9 i * Nr. 509. Instructio quoad obti­nendas dispen­sationes ma­trimoniales.

Next

/
Oldalképek
Tartalom